monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXIAD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CLXXXIII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXII.AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. [A. D. 1166.]

1 Domino THOMAE Cantuariensi.
2 Ea fere omnia quae mihi vestra significavit dignatio, fama divulgante audieram, sed auctoritate nominis vestri facta sunt certiora; ea ergo non tanquam certa sed velut audita per litteras meas significavi domino Pictaviensi, adiectis iis quae de Angliae statu audieram, rogans attentius ut vobis super haec consilium daret. Ex quo vero per litteras vestras certioratus sum, illico cum amicis vestris, de quorum sinceritate non dubito, adhibito magistro Philippo, contuli super negotio vestro, nulli tamen ostendens transmissarum vobis exempla litterarum.
3 Et licet, ut praescripseratis, singulatim convenerim amicos nostros, abbatem scilicet Sancti Remigii, et magistrum Fulconem et magistrum Radulfum, omnes tamen non modo in eumdem sensum, sed fere in eadem verba convenerunt. In summa ergo nullus eorum inventus est, qui domini papae consilio adversetur, omnesque unanimiter approbant consilium quod vobis dedit Nicolaus xenodochus Rothom.
4 , licet nec de litteris, nec de consilio eius audierint aliquid. Attendenda enim est instantia temporis, conditio Ecclesiae Romanae, necessitas regni Anglici, periculum non modo sedis vestrae, sed commissarum vobis et ecclesiarum et animarum, quibus si vel occurrere, vel subvenire potueritis, vix tanti debetis facere animam vestram, ut non pro salute ipsius animae, et liberatione Ecclesiae naufragantis, accedatis ad colloquia persecutorum, et experiamini quid per humilitatem vestram dignetur efficere pius Iesus, qui post ascensionis suae gloriam protestatus est, sicut in litteris invenitur authenticis, se adhuc paratum esse mori pro humilibus, et crucis ignominiam sustinere, praesertim cum illi qui vos persecuti sunt, et Christum in vobis, dicantur aliquantulum a regis gratia excidisse et in ea conditione versari, ut eos iam taedeat vitae meae.
5 An verus sit, nescio, sed rumor apud nos publicus est, sive autem ita sit, sive non, certo certius est, quia procul dubio Christus triumphabit, et reddet unicuique non modo iuxta opera sua, sed et voluntati consummatae perfecti operis attribuet coronam.
6 Perfectorum amicorum, a quibus ego et magister Philippus non dissentimus, consilium est, ut si vos imperatrix vocaverit, ad ipsam ducente Rothomagensi archiepiscopo secure accedatis: et si ibi boni aliquid audieritis, agatis gratias Domino, et ita per omnia incedatis, ut modestia vestra omnibus innotescat. Si vero, quod absit! secus acciderit, redeunte praefato archiepiscopo in terram peregrinationis vestrae, cum honestate et securitate revertemini.
7 De clericis vero ducendis, hoc consulunt, ut non multitudinem ducatis, sed paucos, providos et discretos, si quos tamen habetis tales, quorum possitis inniti consilio, si opus fuerit, et sub praetextu eorum qui defuerint, si hoc necessitas exegerit, dilationem possitis commode impetrare. Ego autem me ad hoc opus non ingero, sed nec refugio quidem, si me decreveritis, itineris vestri, et laboris, et sortis fore consortem.
8 Nam in omnes huiusmodi casus paratus sum, auctore Domino, pro fidelitate Ecclesiae et vestra: si tamen placuerit ut vobis occurram, me tanti temporis spatio praemunite, ut ad locum et diem, quem praescripseritis, commode valeam pervenire. Nam . . .in me mora non erit ulla, (Verg.) licet multas domi pro tempore necessarias habeam occupationes, tum ex instantia abbatis mei, tum ex praesentia Gir.
9 archidiaconi, quorum desideriis sicut vobis, deesse non possum.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik