monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 181
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXX.AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM. <<<     >>> EPISTULA CLXXXII.AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXXIAD EUMDEM. [A. D. 1166.]

1 Magistro RADULFO Nigro.
2 Fides et devotio tua testimonium habent maius Ioanne, quae non verborum strepitu, sed operum exhibitione clarescunt. Nam et Iesus veritas, cuius utinam sic imitatores simus, sicut sumus et professores, attestationem operum Ioannis testimonio praefert, non hoc quidem condemnans ut reprobunt, sed id tanquam probabilius sui innocentia censuit praeferendum.
3 Siquidem opera cuiusque testimonium perhibent de eo: et arbor, nec ex sui proceritate et robore, nec ex ramorum multitudine et venustate, nec ex ubertate foliorum, et condensitate, sed ex fructuum utilitate pensatur. Cum ergo tu nihil omiseris ex contingentibus, et fidei tuae et devotionis fructus, etsi non pro voto, plane pro tempore praecesserit, et speretur: cur ad allegationes charitatis astruendae oratio tua progreditur? Si eam vis esse fidelibus commendatam, acta agis; si infidelibus, nihil.
4 Unus autem, et singulariter unus est, cui eam desidero commendari, sed non tam allegationum ornatu, et phantasmatibus dictionum, quam charitatis sinceritate et vitae continentis, et affectuosae orationis instantia, et quidem ex his locis tibi arbitror provenisse, ut amico nostro Hugoni responderes id, quod etsi imperitis rerum videatur afferre dispendium, conscientiae tamen et salutis procul dubio compendium adfert. Unde et studiis tuis congratulor, quem agnosco ex signis perspicuis in urbe garrula et ventosa, ut pace scholarium dictum sit, non tam inutilium argumentationem locos inquirere, quam virtutum.
5 Nam qui argumentorum multiplices locos et sedes credit, et virtutum nullos, garrulus utique potest esse, et vanus, sed procul dubio non dialecticus, imo nec philosophus est. Ut tamen a generalibus ad specialia transeam, quod archidiaconi Pictaviensis, dum excommunicatus est, quidquid tibi offeratur, detrectas inire consortium, laudo, quod Dominum homini, temporalibus aeterna praetulisti; sed, ut sine praeiudicio loquar sententiae verioris, et canonum reverentia salva sit, distinctionem in participatione cum excommunicatis censeo admittendam. Nam qui malitiae eorum communicat, se ipsum quoque anathematis obligatione condemnat.
6 Caeterum in his quatuor, quorum cautio specialis videtur, in osculo scilicet et mensa, oratione et salutatione, personarum et rerum multiplex, ut arbitror, differentia attendenda est. Aliter enim haec professionem perfectionis habentes, aliter imperfecti declinant, aliter qui necessitate urgentur, aliter expediti.
7 Nam perfectus nulli unquam excommunicato communicat, nec ei in verbi commercio, quin ei denuntiet culpam, quare ipsum oporteat evitari: quanto magis ergo in mensa vel in ecclesia, et similibus? Unde Elisaeus a rege Iuda super exitu expeditionis conventus, et Ioram rege Israel, quem noverat esse idololatram, respondit: Vivit Dominus, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem [IV Reg. III].
8 Ecce quia propheta, in perfectionis gradu constitutus, ob alterius reverentiam, necessarium quod quaerebatur, divinae voluntatis, quamvis idololatrae culpa, ut oportuit, denuntiata, revelavit arcanum. Naaman vero Syrus, etsi curatus a lepra, et verum Dominum agnoscens et confitens, nullum perfectionis gradum assecutus, de sancta terra duorum burdonum onus deferens secum, ab eodem Elisaeo obtinuit, ut ei orationibus Domini sui, quod ex necessitate officii cogebatur, liceret assistere, et Dei gratiam non demereri.
9 Ait enim: Quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero cum eo in eodem loco, precor ut ignoscat mihi Dominus servo suo pro hac re [IV Reg. V]. Dixitque Elisaeus: Vade in pace [ibid.]. Patet hinc quatenus imperfectos urget interdum reverentia publicae potestatis. Ex quibus quod tibi ausim suadere, colligo, ut si praefatus archidiaconus tuum vult habere consortium, accedas ad ipsum exploraturus quatenus apud ipsum possis proficere, et ei quod fides exigit, familiariter, et in aure denunties, ut meminerit se Christianum esse, et sententiam qua innodatus est vereatur, et prae omnibus mortalibus timeat illum, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Utinam cum rege, et tam isto, quam aliis omnibus excommunicatis sint aliqui viri timentes Dominum, qui eos familiariter et amice statuant contra faciem suam, et revocent ab impietatibus suis.
10 Quod si ille te, quia Christianus es, vocare destiterit, Christus, quem in te odit, dispendium hoc facillime et felicissime, nisi merita tua praepediant, poterit compensare. Salus enim iustorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.21

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXX.AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM. <<<     >>> EPISTULA CLXXXII.AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 181

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik