monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186 > 196 > 311 > 223 > 225 > 180
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXIX.AD RICARDUM FRATREM SUUM. <<<     >>> EPISTULA CLXXXIAD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXX.AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM. [A. D. 1166.]

1 Magistro RADULFO Nigro, IOAN. Saresb.
2 Excusationem qua diuturnitatem silentii purgare studuistis, sicut probabilis est, ita probatam habeo et acceptam, sciens dilectioni vestrae nequaquam diligentiam defuisse, sed ipsi diligentiae non astitisse fortunam. Eo autem de diligentia clarius liquet, quod post diuturnam et odiosam mihi moram charitatis vestrae sedulitas ad instructionem meam compegit omnia, quae ex opinione vestra vobis obesse poterunt vel prodesse.
3 Et licet quaedam eorum per alios ante cognoverim, nullus tamen sic speciatim universa peregit, et singula. Fuerunt autem omnia vera [al., bona] quae audistis, licet plurima falsa esse non ambigam. Quid aliud sine salutis dispendio facere possum, quam quod ex testimonio conscientiae praescribit ratio, et ipsa officii mei necessitas inexorata compellit. Nonne cum ad domini regis curiam accessissem, in omni humilitate offerens quamcunque satisfactionem, iura permitterent, vel voluntas sua mihi indiceret, honestate incolumi, exclusus sum a forma pacis, quae tunc magistro Philippo oblata est et allata? Quidnam erat ulterius faciendum? Nunquid possessiones mihi pro lege Domini violenter et crudeliter ablatae?
4 quod secure protestor coram Domino qui, velit nolit mundus, iudicaturus est causam istam, tam turpi erant commercio redimendae, ut iurarem me observaturum consuetudines quas lex Domini condemnat, et omnem archiepiscopo meo obedientiam abiurarem? Possent haec ad subversionem fidei meae sufficere, sed tamen ulterius processum est in ea, quae etiam ab adversariis honestius essent tacita quam expressa.
5 Non utique in regem ista refundo, sed in eos qui se animum eius plenius nosse dicebant, erantque, ut iactitabant, interpretes voluntatis eius. Ipse enim me audiente non dixit quod aut meam, aut ipsius dedeceat honestatem, in eoque solo ipsum possum arguere, quod cum responsum flagitarem, de dispendio rerum et temporis conquerens, sic detorquebat verbum, ut tam maiestati et honestati suae quam meae necessitati esset usquequaque inutile.
6 Sciens ergo et prudens, pro instantia temporis ab eo diverti, ut innocentiae, necessitati et verecundiae meae prospicerem, imo et causae Domini; reversurus tamen Domino propitio, si quando, quod spero, mihi cum indemnitate conscientiae et famae recta apparuerit pacis via, alioquin, ante mihi mortem inferat temporalem pius Iesus, quam ipsum pro pace vel gratia hominis recuperanda scienter offendam.
7 Sed tu multas proponis difficultates; primo quod Ecclesia Anglorum in arcum pravum conversa calcaneum erigit adversus Dominum, et episcopi sub appellationis praetextu malitiam suam nituntur eolorare et evacuare sententiam, qua de sedis apostolicae iudicio emanavit. Sed profecto, si Dominus nobiscum est, imo quia per misericordiam suam nobiscum est, pro se patientibus et proscriptis; quia ei in causa ista ex conscientia nostra decrevimus famulari usque ad mortem, plures nobiscum sunt, quam cum illis, certumque est amodo quod episcopis imminet labor et dolor, nisi salubriori consilio acquiescentes, pacem Ecclesiae, quam non prodendam, sed custodiendam susceperunt, citius studeant reformare.
8 Rex in imperatore confidit, et in captione domini papae, quam ei vaticinantur prophetae Baal, falsa videntes et stulta, quia non loquuntur a Domino; sed ita Achab deceptum esse memineris, et dum speraret victoriam, hostium gladiis corruisse. Sapiens interim audiat a Catone: In morte alterius spem tu tibi ponere noli, praesertim innocentis et Domini, cuius diem praevenire, vel voto, parricidii instar est; sed, Domino auctore, dominus papa prosperatur, et capto nuper Albano, sicut certissime constat, dilatati sunt gressus eius.
9 Cum econtra Teutonici tyranni et haeresiarchae sui vias sepiat Deus quotidie spinis, et quod dissimulare non possunt, eorum minuantur vires, et evanescat auctoritas. Quod audistis de Siculo, falsissimum esse dicunt milites Remenses, qui stipendiarii eius fuerunt anno integro, et pridie reversi sunt.
10 Quod illi non evitantur, quos dominus Cantuariensis denuntiavit excommunicatos, non tam ipsum laedit, quam eos qui eis communicant. Ipsi viderint qua conscientia communicent, et qui excommunicati sunt, qua innocentia aut negent, aut excusent crimina, quae eis impinguntur. Ego scio quod neque in ferenda sententia praesens fui, neque de consilio meo, aut de conscientia lata est, et necdum, Domino teste, quosdam eorum, qui notati sunt, novi, nec, quod meminerim, vidi.
11 Tentabo utique, ut consulitis, archiepiscopum flectere pro archidiacono Pictaviensi, si tamen intellexeritis, quod ad pacem Ecclesiae possit proficere labor meus. Alioquin probrosum esset et turpe patrem circumvenire, et dominum. Sed nostis quod, cum hoc ab anno praeterito egerimus, nec semel nobis responsum est ab archidiacono verbum unum.
12 De itinere autem vestro quid consulam nescio, sed iter praecise dictarem, nisi quia non video quomodo a participio excommunicatorum possitis abstinere. Nam quod sententiam meruerunt, vobis aliquatenus, sed illis ex testimonio conscientiae plenius liquet. Eum, qui seminat discordias inter fratres detestetur anima Domini: quid ergo eum, qui cum Idumaeo satellite persequitur sacerdotes, et tabernaculi Domini succendit vicum, et gladio principis in Leviticum ordinem debacchatur.
13 In hoc ergo articulo consulite conscientiam, et aliquem religiosum et discretum arbitrum adhibete: et cum effuderitis cor vestrum in conspectu eius, sequimini quod Dominus inspirabit. Si vero vos ad curiam, suadentibus amicis contigerit proficisci, archidiacono, quem diligitis, et ego, quatenus permittit sinceritas charitatis, tota mente veneror et amplector; persuadete, ut iuxta quod Propheta monet, reflectat oculos mentis ad suas et domini sui vias, et ponat cor super illas, et non amodo subiiciat ei mollia, sperans in incerto divitiarum et variis lenocinantis fortunae blandimentis, memineritque, quod summis negatum est stare diu, et ante ruinam exaltatur cor.
14 Nam quantumcunque dissimulet, novit sententiam pastoris, iusta sit an iniusta, timendam esse. Quid multa? si potest Loth esse in Sodomis, Ioseph in aula Pharaonis, Chusai in colloquiis et consiliis Absalon, Abdias in obsequio Achab et consortio Iezabel, si Daniel in Babylone: illuc salubriter tibi et illis proficisceris, quibus persuadebis, ut custodiant innocentiam, et videant aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico: et cum iniusti simul dispereant, salus iustorum exspectatur a Domino, qui fidelis est in promissis, et electos suos supra id quod possunt, tentari non patitur, sed eis universa cooperantur in bonum.
15 Iter et actus tuos dirigat Dominus.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.20

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXIX.AD RICARDUM FRATREM SUUM. <<<     >>> EPISTULA CLXXXIAD EUMDEM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186 > 196 > 311 > 223 > 225 > 180

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik