monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 179
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVIII.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM <<<     >>> EPISTULA CLXXX.AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXIX.AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A. D. 1166.]

1 RICARDO fratri suo.
2 In te, omnium moriturorum dulcissime, plane videbor iniurius, si cuiquam a peregrinatione mea scripsero, subticens tibi, quem super statu meo, cum Domino amabili matre nostra, non ambigo prae caeteris mortalibus esse sollicitum. Licet enim interdum desit materia vel occasio scribendorum, hoc ipsum tibi scribendum arbitror, scribendi occasionem et materiam defuisse.
3 Quod autem domino episcopo scripsi tibi pariter innotescet, sicut ea quae tibi scripta sunt, sinceritati eius poteris praesentare. Volo enim ut ei in omnibus acquiescas quae ad te pertinebunt, et consilium eius praeferas meo, tum quia nobis sapientior est, tum quia eum uberiorem gratiam Domini habere confido, et nos quos semper dilexit charitate sincera, sicut auctoritate, sic et meritis antecedit.
4 Quod autem ei scribendum fuerat, nisi deficientis protocolli brevitas obstitisset, ei meo nomine suaderi desidero, et utinam Spiritus sanctus persuadeat, qui in necessitatis articulo sperantes in se, solatio consilii destitutos esse non sinit. Hoc autem est, ut in hoc conflictu potestatis et iuris ea moderatione incedat, praevia lege, duce gratia, iuvante ratione, ut nec temeritatis reus videri debeat adversus potestatem quam Deum ordinavit, nec metu potestatis, aut amore rerum evanescentium iniquitati consentiat in depressionem Ecclesiae, et in perniciem tam praesentium quam futurorum, non modo desertor officii et professionis praevaricator, sed etiam impugnator iustitiae habeatur.
5 Sed dices fortasse, quod mihi, sicut cuique facilius est dictu, facienda praescribere, quam factu quae praescripta fuerint adimplere. Nam et liber vorandus dulcescit in ore prophetae, sed ad interiora transmissus amarescit. Orator quoque in arte dicendi docet, quia in artem praecepta tradere, et de arte dicere facillimum est, sed ex arte difficillimum, id est quae praeceperis observare mandata.
6 Nusquam vero difficilius quam in arte vivendi. Illa siquidem ars artium est, et sicut utilitate, sic et difficultate incomparabiliter alias transcendit universas. Illud quoque comici nostri adiicies, quia, omnes cum valemus, Recta consilia aegrotis damus; (TERENT. Andr. II, I.) tu autem si hic sis, aliter sentias.
7 Ad quod ego replicabo, quoniam licet hanc auream mediocritatem, quam praescribo, servare non noverim, aut non quaeram, lyricum tamen licenter imitabor: . . . . . . fungens vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi. (Hor. Ars poet., 304.) Non equidem hanc sollicitudinem gero, quod de tanto, et de tam sincero patre (Dominus scit) sinistram aliquam suspicionem conceperim, sed quia in periculis amici charitas non sollicitari non potest. Novi enim praepotentium persecutorum instantiam, et debilitatem Ecclesiae, licet dominus papa iam plurimum convalescat et confortetur in Domino: novi et pusillanimitatem hinc quorumdam episcoporum, inde aliorum invidiam, ut nihil sit quod magis verear quam ne in falsis fratribus, et in his qui videbantur aliquid esse, et auctoritate gradus, et litterarum et habitus simulatione praeeminent, periclitetur innocentia eius.
8 Nam et duces qui in Israel officio principabantur et merito, Moyses videlicet et Aaron, ad aquas contradictionis impetu multitudinis lapsi sunt, ut terrae promissionis demererentur introitum. Apud nos vero fama vulgavit, Anglorum episcopos iam saepius convenisse, ut deliberent et decernant quid facto opus sit. Sed quid, quaeso, vere decernent, nisi se turbari et timere, et utrumque supra modum? quid decernent, nisi quod cedere maluerunt impudenter, quam iniuriam viriliter propulsare?
9 quid decernent vere, nisi quod iniquitas dominetur, et ipsi peccantibus non annuntiant vitam suam, nec viam Domini ostendunt?
10 Nec hoc dixerim, quod eum velim aut suadeam 'dirigere brachia contra torrentem,' aut ut se multitudini imprudenter opponat et ecclesiam suam exponat periculis et aerumnis, sed ut imitetur quod bonos fecisse legimus, Cusai Arachitem, qui consilium et militiam Achitophel moderatione adhibita studuit dissipare, et in eo etiam fidelius cum Absalone versatus est, quod ei materiam peccandi sustulit, et patricidii praeclusit occasionem.
11 Nunquid enim fideles opinaris, qui peccandi vias domino regi expediunt, et in eo studiosi sunt, ut prosperetur in his, quae adversus Domini iustitiam praesumuntur? Uter tibi videtur fidelior, an qui ad nutum erronei ministrat culpas, an qui perniciosas abigit voluptates? Sentiat unusquisque quod voluerit. Ego nunquam domino et amico reputabo fidelem, qui sic illius obtemperat voluptati, ut salutis et vitae dispendium afferat: nisi forte Sauli fidelem putes fuisse Idumaeum Doeth, qui sacerdotes Domini gladio, quo se ipsum transfossurus erat, occidit, et Achitophel fuit necessarius Absaloni, quo suadente palam in uxorem patris commisit incestum et parricidium committere disponebat. Dicitur (et utinam falsum sit!) dominum Londoniensem et illum meum amicum episcopum Cicestrensem ministros iniquitatis armare adversus Ecclesiam, et Cantuariensis archiepiscopi sitire sanguinem, et id agere, ut ei nunquam reditus pateat.
12 Nunquid timent ne feritas mansuescat, aut, ut a Cicerone usurpatum est [Epist. famil., IX, 10.], ne refrigeat hasta Caesaris, aut gladius hebetetur? Sed ego quod non plurimi fabulam puto. Neque enim tanti sacerdotes sapientes sunt, ut faciant mala, praesertim cum ipsi noverint, quoniam si iniquitas praevaluerit, Poena reversura est in caput ista suum.
13 (Ovid. A. Am. I, 340.) Neque enim eos latere potest quomodo de rhamno in regem sublimata ignis egressus est, qui devorat cedros Libani. Vale, et officiose saluta quos noveris salutandos, sed affectu praecipuo matrem. Impetra nobis orationum suffragia, ne nos a via sua patiatur Dominus aberrare, sed pro beneplacito suo, sive per prospera, sive per adversa, triumphatis affectionibus carnis, et vitiis omnibus eo deducat et pertrahat unde exsulantes, in eo, et in nobis despiciamus inferiora, et compatiamur miseris, qui modo circa sarcinulas Ecclesiae et nostras diripiendas inutiliter occupantur.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.20

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVIII.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM <<<     >>> EPISTULA CLXXX.AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 179

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik