monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVII.AD THESAURARIUM REMENSEM. <<<     >>> EPISTULA CLXXIX.AD RICARDUM FRATREM SUUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVIII.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM [A. D. 1166.]

1 Domino Exoniensi.
2 Me causa duplex impraesentiarum impulit ad scribendum, tum ne praeter consuetudinem sine litteris abire patiar aliquem ad vos de mea conscientia proficiscentem, tum ut amicis, quorum voluntati satisfieri par est, morem geram. Voluerunt enim latorem praesentium a Devonia oriundum, ut asserit, etsi credi possit eum ab ulterioribus convicaneis vestris circa montem Beati Archangeli in sinu Armorico traxisse originem, paternitati vestrae, meae parvitatis officio, commendari, utpote quem in pago Remensi per annos laudabiliter et sine querela perhibent conversatum.
3 Illis itaque satisfaciens pietati vestrae tam securas, quam sinceras porrigo preces, cum pridem et rerum experientia et condicto mihi sicut et multis constet discretionem vestram legis, quae inter amicos, tam aequitatis suasu quam decreto philosophantium sancita est, non esse ignarum. Ea autem est, ut melius nostis, ut honestas precum sit moderatrix, et in his duntaxat audiantur amici, quibus illa non adversatur.
4 Praescribit enim ratio, ne ex causa amicitiae illicita petantur, aut fiant. Quia ergo amicorum gratia amicum apud patrem et Dominum commendare suscepi, precor, ut contemplatione Domini, et mearum interventu precum, eum, si expetierit, audiatis, in his quae necessitati eius et honestati vestrae discretio dictaverit expedire. Et si forte eum de conscientia vestra ad nos redire contigerit, me super statu vestro, et amicorum, acceptis saltem publicorum rumorum litteris poterit certiorare.
5 De meo autem statu ad praesens parcius scribo, non quia aliquid meorum a vobis velim esse absconditum, sed quia recolo me per Fulconem nuperrime omnia plenissime nuntiasse. Nam si quid deerat paginae, grandiori portioris officio et diligentia, ratus sum esse supplendum.
6 Quod ad publicum vero statum, haec postea multorum assertione vulgata sunt Anglorum, scilicet omnes episcopos ex mandato regis convenisse, et ne sententia, quam dominus papa dictaverat, locum haberet, appellasse contra archiepiscopum suum, qui pro salute eorum et libertate Ecclesiae facultates permittit raptoribus, fortunam periculis, famam ludibrio, et caput hostilibus gladiis, si res exegerit, obiectare non dolet, non formidat, non erubescit, aut timet.
7 Venerunt ad eum nuper clerici duo, sicut mihi pro certo relatum est, ab eo qui tunc erat Pontiniaci, haec publicantes et appellantes: unus ex parte domini Saresberiensis, alter ex parte decani sui, inficiantis omnino se iuramentum aliquod praestitisse imperatori, vel Reginaldo Coloniensi schismatico in aliquo communicasse.
8 Idem etiam confitens se clericum familiarem de mensa magistri Ioannis de Oxenefordia qui clericus regis est, se regis ad archiepiscopum verbum habere dixit, appellans ex parte et nomine regis, et mandato eius, ut aiebat, eumdem archiepiscopum ad audientiam domini papae Alexandri, et per eum appellabat, diem praefigens qua cantabitur: Ego sum pastor bonus [Ioan. XI]. Archiepiscopus vero ei in haec verba respondit: 'Tu cum ignotus nobis sis, nec mandatum, nec litteras regis habeas, et ex communione domini tui Ioannis de Oxenefordia quem excommunicatum esse constat, per litteras domini papae excommunicatus sis, appellantis officium implere non potes.
9 Nos autem mandatum apostolicum exsequemur, et Domino auctore implebimus.' Quid autem animi ad Saresberiensem habeat scire volens, ad eum proprium nuntium destinavi, qui mentem eius familiarius exploraret. Caeterum factum istud episcoporum tota Francia miratur, dicens, eos oportuisse convenire, ut tractarent de salute regis sui, quem sicut imperatorem ex causa schismatis, ita propter clerum et Ecclesiam, quam collidit, quotidie labefactari conspiciunt.
10 Oportebat quoque eos de liberatione Ecclesiae et pace sollicitari, et operam dare et diligentiam, quomodo reformaretur pax clero, non quomodo se et sua, sumptibus, laboribus et periculis exponerent, et famam suam deturpantes, inposterum Ecclesiam subiicerent servituti. Rem quoque mirabilem, si tamen vera est, omnes qui audiunt, pariter admirantur.
11 Quod scilicet episcopus Herefordensis vir litteratus et mundi contemptor habitus, in archiepiscopum suum et consecratorem invehitur, dicens eum turbatorem rerum, quia Ecclesiae vindicat libertatem. Nonne sic praepositi filiorum Israel, in Moysen et Aaron divinae legis exsecutores culpam refuderunt, quod flagellabantur ab exactoribus, negatis paleis quae debebantur de iure?
12 nonne ministris Domini improperabatur, quod praepositorum nomina fetere fecerant coram rege et servis suis? Illi tamen, etsi queruli et murmuratores, tamen secuti sunt Moysen. Et utinam hi qui modo queruntur et murmurant, Domini sequantur legem. Quod si fecerint, convenient hinc regem, inde archiepiscopum, et quem in culpa viderint, palam arguent, et e diverso stabunt nec consensu aut dissimulatione alienae iniquitatis, contactu immunditiae polluentur.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.19

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVII.AD THESAURARIUM REMENSEM. <<<     >>> EPISTULA CLXXIX.AD RICARDUM FRATREM SUUM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik