monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVI.AD THOMAM CANTUARIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CLXXVIII.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVII.AD THESAURARIUM REMENSEM. [A. D. 1166.]

1 Thesaurario Remensi.
2 Vestro mallem, si cum utriusque nostrum commoditate fieri posset, desiderato frui colloquio, quam ea quae et me dixisse iustum est, et vos diligentius audire expedit, chartulae commendare, quae id solum eloquitur quod illi creditum est: nec ad ea quae inter amicos utiliter adinvicem pro ponerentur, commode dilatatur. Caeterum hoc desiderium meum tum multiplicium et inevitabilium negotiorum instantia, tum aliquantula corporis mei infirmitas praepediunt, ut scribi necesse sit quod dici potius expediret.
3 Meminerit itaque Dominus et amicus meus, quoniam, ut ait orator: 'Primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe.' Doleo quidem contigisse quod ad memoriam vestram reducere necesse est, quia vos semel decipi contigit in matricularia ad incommodum, secundo in cessione praebendae Parisiensis, ad errorem, nec de caetero omni spiritui acquiescatis, ut in subthesauraria disponenda turpiter decipiamini.
4 Est autem vir probus Laurentius concanonicus vester cui eam dominus archiepiscopus dare disposuit, et maiore, si vocaretur a Domino, et vitio ambitionis purgaretur, dignus honore. Sed nunquid vobis conducit, et honori vestro, ut domini vestri collateralem eligatis in ministerium vestrum, imo intrudi patiamini, ut non tam vobis quam alteri debeat quod ministrabit? Nunquid de thesaurario subthesaurarius esse vultis?
5 nonne satius est vos officialium vestrorum esse custodem, quam vobis et illis cum incommoditate custodem alium deputari? Vos de caetero videte quid egeritis, ego pro fide et affectione quam habeo ad vos, et pro reverentia venerandi et pii patris nostri beati Samsonis, hoc vobis quem video in multis labefactatum, propono, ut memineritis vestri et nostri, qui vobis semper fideles exstitimus: ne, quod absit!
6 probabiliter dici possit, nos vitio ingratitudinis laborare. Cum autem redieritis, non displicebit nobis, si feceritis de ministerio vestro quod vestram deceat, et nostram non dedeceat honestatem. Nam in his quae honori vestro conducent, nos beneplaciti vestri, quod poterimus, habebitis adiutores.
7 Ad hoc invitat fides, suadet affectio, sed Samson ille compellit, cuius memoria in benedictione est.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik