monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXV.AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CLXXVII.AD THESAURARIUM REMENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXVI.AD THOMAM CANTUARIENSEM. [A. D. 1166.]

1 Domino Cantuariensi, IOAN. Sares.
2 Etsi certum sit quod episcopi ad inobedientiam proni, et pastores pascentes se ipsos, qui amore quietis et luxus, et temporalium metu damnorum impio, impietatem suam annuntiare detractant, ad omnem subversionem iuris, et singula praeiudicia ecclesiarum, dicentes: Euge, euge! se de caetero adversus omnia mandata vestra, et etiam apostolicas sanctiones, quatenus eis displicuerit, sub praetextu appellationis exhibitae tueri proponant, expedire tamen arbitror, ut de vestris suffraganeis statim si fieri potest, aliquos evocetis, vel audituros domini papae mandatum, aut vobiscum de statu Cantuariensis Ecclesiae tractaturos, aut alia evocationis eorum causa proposita, si qua vobis et his qui vobiscum sunt, occurrerit commodior.
3 Cum enim iam appellaverint, quod fortasse iam domino papae significatum est, et in omnibus regi suo obtemperant, non video de caetero quare colloquium eorum oporteat evitari, sed neque regis. Credo enim quod metu laboris quem subituri sunt, et sumptuum quos verentur, et ob imminentium periculorum instantiam, et dubium causae eventum, paci Ecclesiae, et reconciliationi vestrae diligentiorem operam dabunt; quia nec unum eorum opinor inveniri, quem tot et tantarum incommoditatum dispendia subire non pigeat.
4 Et si tansfretaverint fortasse mediante imperatrice pax Ecclesiae reformabitur, aut Domino propitio causa vestra in meliori calculo relinquetur. Instat enim tempus, ut aiunt, quo Aquila rupti foederis, iuxta Merlini vaticinium, frenum deauratura est, quod apro eius datur, aut modo fabricatur in sinu Armorico. Nam sicut accepi pro certo, postquam priores litteras exaraveram, in accessu Filgeriarum grave damnum perpessus est, quod adhuc deplorant apud nos amici Francorum, quorum quidam capti sunt, alii vulnerati, dum purum sitientes argentum, nitebantur strenui prae caeteris apparere.
5 Audieram haec prius in curia Christianissimi regis Francorum, apud Laudunum honeste et reverenter susceptus ab eo; sed non facile rumigerulis credidi, licet aliquantulum fidem faceret dubitanti, quod comes Robertus tristitiam inde conceptam dissimulare non poterat. Dicunt etiam quod famelici saturos, et inopes copiosos rerum omnium obsident hostes, et quod obsessus obsidente longe securior est.
6 Radulfus enim, ut perhibent, castrum suum optime praemunivit, vastavitque quidquid alimentorum in circuitu suo potuit inveniri, nec ad remotiora sine magnis copiis praeambulantium progredi licet, eo quod electissimorum militum Radulfus memoratus copiam habens, vias eorum acutissimis sepit spinis, et aculeis urget equos ut cadant ascensores eorum retro, et in exercitum ipsum crebras, ut loquuntur, facit irruptiones.
7 Adiiciunt quod potentissimis Britanniae proceribus, excepto comite Eudone, confoederatus est foedere mutuo. Nonne sic ferus singularis, aut singulari proximus aper, qui depascitur et conculcat vineam Domini, cohiberi poterit et infrenari? Ego quidem sic illam interpretor prophetiam, exspectans ut Aquila quacunque subornatione incommoditates istas inauret: nisi forte Alexander noster Merlini cognatus, et oraculorum eius interpres prudentior aliud sentiat. De his hactenus. De caetero pergratum mihi feceritis, si domino Lugdunensi, quem apud vos esse audio, et plurimum videre desidero, nomine meo fueritis gratulati, et quae circa vos diligenter rescripseritis.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik