Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXV.AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. [A. D. 1166.]
| 1 | THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, IOAN. Saresb., salutem et confortari in eo qui dissipat consilia gentium, et impiorum conatus evacuat et potestates evertit. |
| 2 | Recepi nuper litteras paternitatis vestrae, quibus praecipitis ut vobis rescribam quod mihi visum fuerit, inspectis litteris domini Saresberiensis et Ioannis de Oxeneford et magistri Hervaei et domini Nicolai. Puer autem neque Ioannes neque magister Hervaeus, quas plurimum desiderio litteras tradidit, sed mentem Ioannis ex vestris et episcopi, et capituli Saresberiensis facile est agnoscere. |
| 3 | Electus vero Carnotensis quid vobis significaverit nescio, quia in litteris eius nihil aliud continetur, nisi ut Vincentio credatis. Hoc ergo defuit instructioni meae, quod plurimum appetebam, et quod scitu dignissimum est, nosse videlicet qualiter negotia vestra prosperata sint in manu magistri Hervaei et quam opem naufragio Ecclesiae Anglicanae sedes apostolica, pro qua patimur, decreverit impertiri; inde enim oportebit cautelam consilii informare, ut iuxta parabolam evangelicam turrim quis aedificaturus sedens sumptus computet, et cum rege congressurus copias suas domi recenseat, ne magni conaminis aut ostentationis subita et inconsiderata praesumptio risui aut ruinae turpiter exponatur. |
| 4 | Nec hoc dixerim, quod Ecclesiam Romanam, spei nostrae fundamentum arbitrer statuendam, sed ipsum solum, super quo et illa fundata est, et in quo quaelibet opera fideliter radicata convalescit ad fructum, et consummatur in gloria. Ille enim nobis sit in conscientiae fundamento, et homo procul dubio non praevalebit, nec timere oportet vel tyrannorum minas, aut tendiculas carnaliter sapientum, aut proditorum perfidiam, aut pusillanimitatem iudicis, aut avaritiam et inconstantiam eorum, qui quaerunt in omnibus quae sua sunt, carnis, non quae Iesu Christi. |
| 5 | Nam ut fidelissime Scriptura docet: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum iustus confugit, et de omni angustia liberatur [Prov. XVIII]. Quia ergo parvitatis meae consilium quaeritis, consulo nunc, quod semper, ut omnem et totam spem nostram proiiciamus in eum, qui eruere nos potest a tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Quod ut iuste et misericorditer velit, ponamus, monento Aggaeo, corda nostra, super vias nostras, et facientes poenitentiae dignos fructus, suscipiamus poculum huius salutiferae amaritudinis in laetitia de manu Domini, cuius muneribus abutentes pestifera dulcedine prosperorum, in perniciem nostram toties exhilarati sumus. |
| 6 | Haec est enim gratia illius, qui ita novit beare amicos suos, ut per multas tribulationes examinatos purgatiores et clariores et solidiores introducat ad regnum. Omnium temporum seriem percurramus, quem ab initio invenimus electorum de deliciis migrasse ad delicias, quem legimus hic floruisse et exsultasse cum mundo, et nunc in ubertate fructuum laetari et regnare cum Christo: mente autem sic exulcerata in se per peonitentiam, per patientiam roborata, et mitigata, et erecta per spem, et sanctae conversationis testimonia? |
| 7 | Nihil consultius arbitror, secundum ea quae proposita sunt, quam ut, sequendo consilium Nicolai, quem Domini Spiritum habere confido, scribatis imperatrici, et archiepiscopo, et episcopis Normanniae, vos semper fuisse et esse paratos obtemperare iuri secundum censuram canonum, et redire ad sedem vestram, et vestra recipere, et vestrorum, dummodo vobis et illis securitas procuretur, et Ecclesia in eam restituatur libertatem, in qua erat antequam ipsam iniquitatis huius procella concuteret, eoque modestius scribendum, et conditiones censeo exigendas, quo mihi certior esse videor animos adversantium Ecclesiae Domini sic induratos esse, ut nullam omnino conditionem admittant, nisi quae Ecclesiae libertatem evertat, et vestram, et omnium nostrum subruat honestatem. |
| 8 | Scriptum tamen eatenus proderit, ut vobis sit contra malignantes episcopos in testimonium, et modestia vestra, quod plurimum expedit, omnibus innotescat. |
| 9 | Si vero, quod non spero, illi haec regi obtulerint, et ipse conditiones admiserit, usque ad cautionem securitatis, non videtur mihi quod vos in verbo illo nimis scrupulosos esse expediat, dummodo imperatrix et archiepiscopus se interponant, et rex protestatione publica et scriptura patente vos et vestros iubeat esse securos. Quid enim si Deus hac sollicitudine vos exercitare decreverit, ut vivatis in medio insidiantium, et obsideamini ab illis qui quaerunt animam vestram ut auferant eam? |
| 10 | Nonne ex causa consimili Gad propheta David peregrinantem a facie Saulis redire monuit, et compulit in Iudaeam, ut ei inimicorum insidiae ad exercitia virtutum proficerent, et meritorum insignia sic clarius radiarent? |
| 11 | Sed arguet quis fortasse temeritatem huius consilii, caput vestrum hostilibus gladiis obiectantis, dicetque commodius esse et cautius, exspectare ut peregeritis poenitentiam, quia ex conscientia peccatorum nondum apti estis martyrio. Ad quod ego: Nemo non aptus est, nisi qui non vult pati pro fide et operibus fidei, parvulus sit an adultus, Iudaeus an Gentilis, Christianus an infidelis, vir an mulier, non refert. |
| 12 | Nam quicunque pro iustitia patitur, martyr est, id est testis iustitiae, assertor causae Christi. Sed quorsum haec? Scio enim, secundum quod praesagit animus, quod rex eatenus non convalescet, ut de securitate agi oporteat, et quia illa robustissima columna templi dicit, quod quidquid agitis, extollentiae est, aut irae. |
| 13 | Hic opinioni occurrendum est exhibitione moderationis, tam in factis et dictis, quam in gestu et habitu; quod tamen apud Dominum non multum prodest, nisi de arcano conscientiae prodeat. |
| 14 | De negotio Saresberiensi recolo, quod ex parte episcopi et ecclesiae, de intrusione decani, audivi vobiscum, et episcoporum circumventione, qui episcopum et Ecclesiam suo consilio induxerunt ad transgressionem apostolici mandati: et si apud homines, sicut iure cautum est, nulli patrocinabitur dolus suus, multo minus patrocinabitur apud Dominum, qui disperdet labia dolosa, et prudentiam prudentum reprobabit. |
| 15 | Et sicut mihi ab urbe significatum est, et ego vobis scripsisse me memini, dominus papa iam vestram sententiam confirmavit, imo suam vindicavit iniuriam. |
| 16 | De appellatione episcoporum quid sentiam non silebo, quia liberi esse nolunt, timeo ne perpetuetur eorum servitus, iure quidem, quia cum annus remissionis adesset, annus videlicet gratiae Ecclesiam in libertatem evocantis, post sex annos quibus afflicti erant, quasi in luto et latere, maluerunt, eo quod quidam eorum uxores duxerant, quarum tenentur affectione, alii iuga boum plurima adunarunt, alii thesaurizabant pecuniam, nescientes tamen cui congregetur, alii aliis voluptatibus se dederunt, et premente se iugo sibi placentium vitiorum, maluerunt, inquam, in antiqua servitute teneri, et aures suas perforari subula perpetuae servitutis, quia se profitentur moribus obedire servilibus perversarum consuetudinum, quam in libertatem spiritus velle evadere. |
| 17 | Annon recolitis quia duae tribus et dimidia, quae pecora multa habebant, et possessiones plurimas, non sortitae sunt haereditatem in medio fratrum, id est communi terra, scilicet promissionis, sed Iordane nondum transito in Amorrhaeorum finibus substiterunt? Nonne hoc in Evangelio interpretatur pius Iesus, per figuram dictionis affirmans, quia facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum? Et quidem qui ad transeundum Iordanem pigri fuerant, altare contradictionis et scandali postea erexerunt; sicut episcopi nostri, qui sub praetextu iuris, formam et vigorem iustitiae conantur eludere, sed et hos ad unitatem et pietatis cultum triumphator gentium legatione missa revocabit Iesus, hoc est ad professionem legis et iustitiae cultum, ut quod rectum est coram Deo sapiant, loquantur, et faciant, et armati exhortatione Moysis, id est divinae legis, praecedant fratres suos, donec Christo haereditas sua, ecclesia scilicet, liberetur de manibus hostium, et post inclytos de vitiis triumphos stabiliatur in terra. |
| 18 | Si interim Herefordensis episcopus, qui a plerisque videbatur liberaturus Israel, in contemptu mundi, et peritia litterarum, quarum ab ignaris, vel eum ignorantibus creditur habere copiam, vos conturbatores Ecclesiae nuncupat, ei et complicibus suis responderi poterit verbis Eliae similiter obiurgati, dicentis ad Achab: Non ego turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim [III Reg. XVIII]: non quod ore vestro velim, qui modestiam suadeo, haec episcopis responderi; sed sibi a conscientiis suis, vel ab aliquo religioso, qui corripiat eos, eo quod sint cultores Iezabel, quae cohabitatrix, quod nomen meretricis est, interpretatur, aut fluxus vanus, quia more meretricum, quae convivia sectantur et tabernas, se luxuriae primum, et omni postmodum turpitudini exponentes non nisi fluxa, cum quibus et ipsi pereffluant, consectantur, ut in momento pariter evanescant cum vanitatibus suis. |
| 19 | Vos igitur istis increpatoribus, imo detractoribus vestris quid poteritis modeste respondere? nempe quod modestissimus et sanctissimus David intorsit in negligentiam Abner, qui in patris lucernam vertitur, quando Saulem in castris dormientem custos somnolentus exposuit hostibus, ut in argumentum desidiae lanceam regis et scyphum aquae auferrent a capite eius, et asportarent. |
| 20 | Dicatur ergo Herefordiensi, quoniam ipse Saulis sui custos est, ut aiunt, et Londinensi, qui a summo pontifice custodiam hanc, cum a sede sua migraret in aliam, noscitur accepisse: dicatur, inquam, utrique eorum: Nunquid non vir tu es, et quis alius similis tui in Israel? Quare non custodisti dominum regem tuum? |
| 21 | Vivit Dominus, quia filii mortis estis vos, qui non custodistis Dominum vestrum, christum Domini [I Reg. XXVI]. Ubi enim hasta regis iustitiae directionem significans, et scyphus aquae, vas scilicet legis purae, qui fuerat ad caput eius ad refrigerium carnis et refectionem spiritus in siti sua? Sed et illi continuo verbis Abner fidei et sollicitudini vestrae et increpationi respondebunt, dicentes: Quis es tu qui clamas, et inquietas regem? [I Reg. XXVII.] Ac si dicant: Permittite nobiscum in contemptu mandatorum, et persecutione sanctorum dormire regem nostrum, ut eum pausantem sic in contemptu divinae legis producamus et perducamus ad somnium mortis. |
| 22 | Vos tamen qui reminiscimini Domini ne taceatis, et ne detis silentium ei, sed exsequimini quod ait Apostolus: Argue, obsecra, increpa, opportune, importune [II Tim. IV], id est quacunque opportuna importunitate. Sub praetextu tamen appellationis omnes se de caetero tuebuntur, parati quamlibet incurrere inobedientiam, exspectantes interim aut mortem domini papae, quam optant, aut vestram, aut alium casum, qui eorum malitiae patrocinetur. Rex enim a cuius excommunicati communione se unquam suspendit? |
| 23 | nonne ei semper pontifices et clerus fere totus astiterunt adversus Dominum, et adversus Christum eius? Credo tamen in episcopis aliquos esse, qui nobiscum, imo cum Domino et Ecclesia eius, votis et orationibus firmiter perseverant, etsi inimicis et persecutoribus Ecclesiae corpore et verbo tenus in multis communicent. Sic Ionathas cum Saule patre suo corpore versabatur, sed tota mentis sinceritate cum Davide exsulabat: sic etiam ad filii patricidae consortium Cusai Arachitem in exsilium properantem remisit David, malens illum cum amicis Sadoc et Abiathar sacerdotibus inter inimicos utiliter commorari, quam sibi inutiliter coexsulare. |
| 24 | Quosdam episcoporum iustitiae Domini et vobis favere non dubito, et maximam partem cleri, etsi vel ex necessitate vel pusillanimitate dissimulant. Quis enim opinetur omnia sidera defectum pariter sustinere? |
| 25 | Ut ergo de caetero manum contraham, consilium, quod a me quaeritis, ingenioli mei vires excedit, neque unquam ut in regem dominum vestrum anathematis, aut in innocentes regni feratis sententiam interdicti, praecipitabo consilium. Adhuc fixum est apud me, quod auribus vestris intimavi apud castrum Theodorici, nec ab illa recedo sententia. |
| 26 | Quid illud sit, potestis meminisse, quia idem sentiebatis, hoc tamen adiicio, ut super his et aliis quae postea emerserunt, consulatis dominum Pictaviensem, et aliorum sapientum sententias exploretis, et Hervaei, si eum interim reduxerit Dominus, habeatis consilium: sed ante omnia incumbatis precibus, et aliis exercitiis militiae Christianae, et agonem vestrum media sanctorum intercessione Domino commendetis, et sic procedatis ad id, quidquid illud sit, quod per organa sua, sapientes et fideles dico, docueri: Spiritus sanctus, et quod causa vestra desiderat: credo quod et vos ipsi habetis Spiritum Domini, quia qui zelum dedit immerito, bene merenti credendus est in necessitatis articulo consilium ministrare. Non ergo suadeo, ut secundum quod communis pater noster et dominus dicere consueverat, consilium quod Dominus inspiraverit cordi vestro, in caligula reponatis, et aliorum minus in causa vestra vigilantium praeferatis opiniones. |
| 27 | Post festum Beati Petri dispono statim, Deo auctore, venire ad vos, et tunc ex mutua collatione multa adinvicem clarere poterunt, quae pagina non sufficit expedire. Quid egeritis Veziliaci, archiepiscopo et Ecclesiae Remensi a multis diebus innotuit, nec opere pretium puto divulgata referre. Si templariis offensus est, dissimulatione utendum arbitror, quia qua facilitate concipere, eadem aborsum facere consuevi: et cum ei nihil debeatis adhuc, non consulo, ut vos obnoxios illi reddatis in talibus. Ad haec, si ei fuerit supplicatum, magnificabit iniuriam, si dissimulatum, etiamsi qua praecessit iniuria, dissimulatione poterit aboleri: via autem reconciliationis facillima erit, ut in aliquo munusculo capiatur. |
| 28 | Video tamen templarios in curia eius benigne recipi, et negotia eorum commode expediri. Ipse autem ad Claram-vallem profectus est, accitus, ut aiunt, a maiore parte conventus in ruinam abbatis. Fromundus, qui hoc iter eius procuraverat, obiit pridie Idus Iulii et in monasterio Sancti Remigii sepultus est. |