| 2 | Ad notitiam vestram arbitror pervenisse quod Gir. archidiaconus Parisiensis amicissimus mihi est, et suo et suorum merito familiarissimus, qui unum servientem suum Iordanum nomine, meis apud vos precibus desiderat et sperat promoveri. Abbas Sancti Maxentii, ut asserit, ei pecuniam debet, et cum eo minus amice versatur, ut diffidat de fide debitoris, nisi vestra paternitas eum esse fidelem faciat vel invitum. |
| 3 | Precor ergo attentius ut ita iustitiam servientis promoveatis, quatinus praefatum archidiaconum, cuius contemplatione has preces porrigo, vobis et vestris reddatis obnoxium, et serviens eius, quod sibi debitum esse constiterit, vestra interveniente diligentia, si possibile est. sine difficultate consequatur et mora. |