| 2 | Scio, Pater, quod fideles vestros sincera consuevistis charitate diligere, et devotionem et obsequia eorum acceptare et remunerare pro facultate et merito. Unde ego, quia me vobis semper fidelem exhibui et devotum, spero quod mihi compatiemini tum pro sinceritate causae, tum pro affectione personae. Itaque paternitati vestrae attentius commendo fratrem meum, qui magis de aliena voluntate, quam de merito suo bonis suis proscriptus est. |
| 3 | Nec enim vobis commendarem, nisi quia domini regis pacem habet, licet plenam gratiam nondum adeptus sit; et quia redituum meorum inhibita est solutio, ut tres marcas de praesenti festo Sancti Ioannis non exigam, precor ut tres marcas quocunque nomine volueritis, sive in causam mutui, sive in aliam, ei si placet, tradi faciatis, quia hoc imputari non poterit, si homini innocenti et habenti pacem domini regis subveniatur. |