Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXII.AD ABBATEM SANCTI MEDARDI [A. D. 1166.]
| 1 | Abbati Sancti Medardi. |
| 2 | Causa Christi multa commendatione non indiget, praesertim apud vos, qui et piae devotionis famulatu, et sanctorum intercedentibus meritis, desideratis Christo felicius commendari. Quis autem causam sanctorum pauperum, de valle Sancti Petri esse dubitat causam Christi? quis eorum contristatione vel consolatione Christum ipsum contristari nescit aut consolari, nisi qui evangelicam ignorat prophetiam, ex cuius veritate sententiam proferet in iudicio Christus, in condemnationem impiorum, et praeelectorum salutem et glorificationem? |
| 3 | Et quia memoratis fratribus, ut audimus, pietas vestra compatitur, et humanitas libenter subvenit, cum eis et pro eis charitati vestrae immensas referimus gratias, cum praeceperitis, et res et tempus expetierint, relaturi gratiarum quantas poterimus actiones, certi quidem quod Christus, quem in membris suis ad praesens consolamini, quas debet, referat in misericordia verbi, mensuram coagitatam et supereffluentem refundens in sinus vestros. |
| 4 | Precamur autem, et quanta possumus supplicatione deposcimus, ut priorem eorum L. charissimum alumnum vestrum charum habeatis, et vos, et ei et fratribus suis, in quibus patrocinio vestro eguerint, auxilium et consilium impendatis, et quod tantum patrem decet et tantae nobilitatis ecclesiam, pauperum, cum expedierit, preces praeveniendo, eorum parcatis erubescentiae, et vestram dilatetis gloriam, et conscientiam mulceatis. |
| 5 | Et quia eos aliqui de fratribus vestris, quod nec honori, nec utilitati vestrae expedit, molestare dicuntur, supplicamus attentius, ut eis pacem reformetis, et fratres vestros ab eorum inquietatione suspendatis. Quidquid autem eis feceritis, si nobis factum dixerimus, veraciter quidquid dicetur. Sed parum erit ad expressionem meriti vestri, cum Christo personaliter intendatur, quidquid istis in alterutra sorte boni vel mali exhibitum fuerit. |