Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXXI.AD EUMDEM. [A. D. 1166.]
| 1 | Causam exsilii mei ex relatione prioris de Monte Dei, et ex mea vobis notam esse arbitror, ut tamen vobis liquidius constet, eam paucis expono. Domino Cantuariensi, et Ecclesiae, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste secure audeo profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito iniuste offendi. Ipse autem, et me, et fratrem meum proscripsit bonis nostris, et ego exsilium patior. |
| 2 | Mihi vero nec opes, nec amici, nec arma sunt, quibus tantum principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare iniurias. Unde ad vestrum, et aliorum sanctorum patrocinium confugere necesse habeo, ut vestris intercessionibus flagellum istud ab ecclesia sua et nobis amoveat Dominus, aut convertat in usus salutis nostrae, neque nos patiatur in procella turbinis huius aliquid committere contra ipsum, sed dirigat gressus nostros in beneplacito suo. |
| 3 | Exspectabamus pacem, et ecce Ecclesiam iam gravior infestat turbatio, tanta quidem, ut ad subveniendum inane videatur auxilium hominis. Ad pedes itaque sanctitatis vestrae, et fratrum vestrorum tota mentis devotione provolutus affectuosius supplico, ut misereamini nostri, saltem vos amici Domini, et Cantuariensis Ecclesiae, et meum, et fratris mei, et coexsulantium nobis, vestris precibus sublevetis exsilium. Iam enim de humano auxilio desperamus. Hoc quoque attentius deprecor, ut pro rege Angliae intercedatis ad Dominum, quatenus eum Deus revocet ab hac pressura Ecclesiae, et ut miserator Dominus, qui solus huic morbo mederi potest, persecutores Ecclesiae aut convertat, aut conterat. |