monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXIX.A MAGISTRUM IOANNEM SARRACENUM. <<<     >>> EPISTULA CLXXI.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXX.AD ENGELBERTUM PRIOREM DE VALLE S. PETRI. [A. D. 1166.]

1 ENGELBERTO prior. de Valle Sancti Petri.
2 Rerum subitae mutationes solent afferre molestias, et qui honores ambierant, dum eis cohaerentia sustinent onera, plerumque fatiscunt, et dolent se voti compotes exstitisse. Recte quidem: si enim reprobi sint, iniquitates eorum iusta poena persequitur: si praeordinati ad vitam, conceptae ambitionis excessum consumit pia correptio, et exercitatio laboriosa cohaerentes honoribus aut exstinguit, aut reprimit voluptates.
3 Te quoque facile crediderim de tam subitis mutationibus aliquas concepisse molestias: sed ex aliis, et longe diversis, et fere adversantibus causis. Quis enim suspicetur te alicuius ambitionis stimulo incitatum, ut honores appeteres, ut concupisceres mollitias voluptatum, ut opinione plebeia ventos sequereris in fastu mundano? Nam haec omnia contempsisti ut stercora, ut solum lucrifacias Christum, qui tibi non momentaneos et inhonoros honores, quos pretiosa paupertate mutasti, restituet; sed aeternos in coelis, qui imperatorum purpuram maiestate incomparabili antecedant.
4 Illuc voluptas mollis et effeminata non habebit accessum, ubi carnem in veritate naturae permanentem spiritualis implebit vigor, et exsultatio angelica permulcebit. Ibi laudis tuae praeconia, non de falsidicorum pendebunt arbitrio, sed magnificentiam virtutum tuarum sancti angeli incessabiliter praedicabunt.
5 Haec tibi, dilecte, non tam de verbis nostris, quam de sacris Scripturis constare debent, si in eo perstiteris quod coepisti. Sola enim perseverantia est, quae virtutum omnium consequitur fructum. Nec diu, si recte futura metiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in ianuis. Pro illo itaque si quae molestiae irruunt ex tibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et corporum, quae humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi videtur, debilibus et infirmis, imposita est, sustine patienter, clama ad ipsum, quoniam prope est.
6 Et quod tibi visum fuerit importabile, pia confidentia reiicias in humeros eius, qui ovem revexit perditam, et totius humani generis in ligno portavit onera, quando principatus ipsius factus est super humerum eius. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet tentationem ipsam tuum esse profectum.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik