monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243 > 155 > 314 > 128 > 232 > 7 > 151 > 233 > 169
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXVIII.RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO. <<<     >>> EPISTULA CLXX.AD ENGELBERTUM PRIOREM DE VALLE S. PETRI.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXIX.A MAGISTRUM IOANNEM SARRACENUM. [A. D. 1166.]

1 Magistro IOANNI Sarraceno.
2 Litterae dilectionis vestrae, super quibus, quoad vixero, gratiae vobis habendae sunt et agendae, philosophum et Christianum pariter redolent, et multiplici et patenti protestantur indicio, quod de abundanti virtutum et litterarum promptuario processerunt. Sed nec orator illis cudendis defuit, aut condendis, qui quod ratio philosophica, et Christianae religionis professio suggerebat, efficacissime persuasit.
3 Viguit enim per gratiam dictio apposita ad persuasionem, et eatenus cepit et profecit in me, ut de caetero pigeat, si forte ex infirmitate contigerit acerbitatem exsilii nominare, et omnino pudeat nominasse. Nam licet exsilii quartus, et proscriptionis meae tertius agatur annus, iam turbine fortunae minus in dies concutior aut moveor damnis, profecto sciens nunquam in meis fuisse bonis quae tam facile inimicus extorsit: et fortasse rectius amicum dixerim, qui oculos meos phantasticis fortunae ludibriis praestrictos aperuit, et excussis curialibus nugis, et illecebris voluptatum, me in viam virtutis impulit, et philosophantium coetibus aggregavit.
4 Longe ergo liberior, quam cum mundana supellectile et sarcinulis fortuitorum premerer, laeta quidem conditione, ne dicam paupertate, quod philosophia dictat, experior, quia Omne solum forti patria est, (Ovid.) quod ad animum in adversis erigendum, et Christiano mundus totus exsilium est, dum peregrinatur a Domino, ut nunquam prosperis extollatur. Cessent ergo de ludibriis fortunae querelae: de reliquo, dum nos, quatenus licet a quaestionibus philosophicis non cessemus, indulgeamus persecutoribus nostris, nescientibus fortasse quid faciunt; et praelatis ecclesiarum non vestratibus, sed nostratibus dico, qui, quod Caio Cassio Cicero in epistula ad eumdem Cassium improperat, iam a multo tempore virtuti et officio suo nuntium remiserunt, nec cum eis agant deliniti divitiis et illecebris voluptatum. Exspecto a gratia vestra residuum hierarchiae transferri, ut vestro beneficio, vobis ad aeternam gloriam, Francis suis beatus Dionysius plenius innotescat.
5 Utinam detur mihi locus ad pedes vestros ut cum Maria sedente secus pedes Christi, quem in corde vestro habitare confido, coelestis oraculi verba et verae philosophiae sententias excipiam ab ore vestro. Sed hoc desiderium meum impedit indignatio regis Anglorum, cui ille, qui corda regum dirigit, tribuat si placet intellectum, ut sapiat quae Dei sunt.
6 Interim quod possum dignationis vestrae genibus provolutus, precibus et litteris pulso supplicans, ut in explananda translatione beati Dionysii me vestra sinceritas dignetur audire. Ad hoc nuper in libro Beati Ambrosii de Incarnatione Verbi obstaculum reperi, quod nullus magistrorum nostrorum sufficit amovere, quia Graecae linguae expertes sunt.
7 Haec autem sunt verba Ambrosii facientia quaestionem. Ousian ita Latinus interpretatus est, ut substantiam diceret. Ousia autem Domini cum dicitur, quid aliud significat nisi Dominum semper esse? Quod litterae ipsae exprimunt, quamvis divine ousia ai acta ai, hoc est cum sit semper, ousia dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et competentiam decoremque sermonis.
8 Ergo ousia, quod semper sit Dominus, significat. Sic quidem Ambrosius colligit, sed ratio inferentiae vobis plenius liquet et Graecis, mihi vero et mei similibus nubeculosior est. Hilarius autem in lib. De synodis similiter de essentia ratiocinatur, ut Ambrosius De ousia: fortasse quia idem est essentia quod ousia.
9 Et quidem verba Hilarii haec sunt: Essentia est res quae vel est, vel ex quibus est, qui in eo quod maneat subsistit. Dicitur autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscuiusque rei poterit; proprie autem essentia idcirco dicta est, quia semper est. Quae idcirco etiam substantia est, quia res quae est necesse est subsistat in sese.
10 Quidquid autem subsistit sine dubio in genere vel in natura vel in substantia manet. Cum ergo essentiam dicimus significare naturam, vel genus vel substantiam, intelligimus eius rei quae in his omnibus semper esse subsistat. Horum verborum Hilarii subtilissima speculatio est, difficilis intelligentia, sed arbitror quod in Graeca lingua peritis planiora sunt.
11 Nam de beato Hilario dicit sanctissimus Pater, et litteratissimus doctor quod Gallicano cothurno attollitur, et floribus Graecis adornatur, et procul est a lectione simplicium fratrum. Alibi autem praecipit, ut Hilarius et Athanasius inoffenso currantur pede. Quod si apud Graecos expressam habent differentiam haec, quae hic toties inculcata sunt, essentia, natura, genus, substantia, eam expediri, omnium arbitror interesse quamplurimum: unde vobis ad meritum et gloriam profecturum esse non dubito, profuturum ad vitam, si ad ostium Scripturarum pulsanti aperueritis, et panes vobis a Christo creditos in multitudinis usum fregeritis, ut vestra sollicitudine reficiantur turbae, quarum adeo in via peregrinationis huius bonus miseretur Iesus, ut se ipsum illis quotidie velit irrogare in cibum.
12 Nonne doctoribus improperabitur, quia parvuli petierunt panem et non fuit qui frangeret illis?
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.35

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXVIII.RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO. <<<     >>> EPISTULA CLXX.AD ENGELBERTUM PRIOREM DE VALLE S. PETRI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243 > 155 > 314 > 128 > 232 > 7 > 151 > 233 > 169

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik