Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXVIII.RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO. [A. D. 1166.]
| 1 | Magistro RAIMUNDO Pictaviensis Ecclesiae cancellario. |
| 2 | Puer meus a vobis rediens, unde sinceritati vestrae innumeras gratias ago, litteras retulit, multa fidei, et charitatis indicia praeferentes Eo enim spiritu videntur esse conceptae, ut singula verba et fere singuli apices signis fidelibus protestentur se ad amicum de sincerissimae dilectionis adipe processisse. Sed quia in illis, sicut in domini mei episcopi scripto, plura continebantur capita negotiorum quae sollicitudinem amantis augere poterant: utpote quod plena convalescentia ipsius, quae nondum erat, sperabatur; et quod de pace inter ipsum et regem reformanda convenerat, et de me reconciliando mentio habita est: et in hunc modum plura, in quibus amico gessistis morem, latorem praesentium ad vos usque transmisi ut eo intermeante me de praedictis, et caeteris quae statum vestrum contingunt, aut publicum, per litteras vestras si placet reddatis certiorem. |
| 3 | Obtemperans autem vestro consilio, de industria talem misi, qui nulli sit apud vos, aut paucis notus, et mihi et meis in omnibus fidelis inventus est. Iniunctum est illi, ut apud dominum episcopum gerat negotium M. Galteri clerici domini Remensis, pro recuperandis libris quos idem Galterus magistro Petro Eliae commendaverat. De quibus vobiscum locutus sum apud Andegavim et commonitorium dedi. |
| 4 | Ipsum itaque tanquam puerum de domo Remensis archiepiscopi tractare poteritis, ut tempus exposcet, sed ut cito remittatur, exigit continuae sollicitudinis stimulus animae meae quietem denegans, donec aliquid certius de praemissis agnoscam. Si vero, quod plurimum desidero, ad honorem Dei et Ecclesiae pax domino episcopo reformata est et completa, quae sperabatur implenda, qualiter in electione iuratorum processum sit, et in quibus finibus causa steterit, mihi diligentius recurrentibus litteris vestris placeat significare. |
| 5 | Nam quid timuerim, imo quid timeam, in omnibus articulis oblatae conditionis perspicuum erit ex litteris, quas domino episcopo misi. Neminem tamen arbitror sapientem, qui dissuadeat pacem, quae fieri potest in Domino, et ante himerinum diem, honestati non derogat: fiat utinam pax cum salute conscientiae, et integritate famae in diebus nostris, sed quae nec simulatoria sit nec momentanea, horum tamen neutrum in vobis est. |
| 6 | Nam alterum ab adversario, alterum a Domino pendet. Quomodo autem ille, cum quo vobis negotium geritur, amicos et contrahentes secum beare consueverit, ex quo ei in omnibus voluntatibus suis, etiam cum dispendio famae et conscientiae non acquiescunt, multis patet exemplis. Ex quo longe periculosius, quam inconsiderati homines opinentur, esse arbitror aliquando ad promissiones eius iacturam facere conscientiae et honestatis, quae si semel laedantur, facile nequeunt reparari. |
| 7 | Nam quae in alterutro fiunt vulnera, fere lethalia sunt, ut tamen fere magis ex infirmitate carnis dictum accipiatur, quam ex iudicio rationis. Hac enim iudice perniciosiora sunt, quam illa, quae corporis et animae compagem solvunt, ethnico nedum Christiano dicenti: Summum crede nefas animam praeferre pudori, Et propter vitam vivendi perdere causas. |
| 8 | (IUV, VIII, 83.) Unde tota mentis affectione deposco, ut si de pace mea actum fuerit, ea provideatur forma, in qua non offendatur Deus et honestas, quam non audeo dicere ego, sed Deus mihi hactenus integram conservavit, illaesa quoque in posterum apud homines conservetur: et si forte talis potuerit inveniri, agam gratias Domino et vobis, et omnibus, qui ad hoc operam dederint. |
| 9 | Si vero de iuramentis actum fuerit, novit dominus meus episcopus quam subtili reverentia in talibus tenear. Nunquid ergo iurare possem in ea praescriptione verborum, aut potius salutis proscriptione, quae ab aliis ut audio, exigitur et praestatur, ubi nec Domini, nec legis, nec ordinis salvandi licet fieri mentionem? sed et de consuetudinibus reprobis, et legibus ignotis, aut repugnantibus legi Domini, servandis, quis sacramentum praestat, nisi alienus a fide et omnium sacramentorum contemptor? |
| 10 | sane temerarium nimis, et omnino praecipitem, et praecipitantem se in mille damnationis laqueos reputarem, qui se ad observantiam sacrorum canonum, aut certe ipsius Evangelii custodiam iuramento praestito obligaret, nisi forte eo maior sit qui suae conscius infirmitatis, et testis nostrae humilitatis, confitetur, quia in multis offendimus omnes. |
| 11 | Si de praeteritis agatur, non nego, me Cantuariensi archiepiscopo, sicut domino et patri meo, debitum et devotum praestitisse obsequium: et utinam efficacius praestitissem, nec unquam Domino propitio ab hoc pro quacunque utilitate et damno deducar, ut dominum meum, quicunque sit, abiurando vel abnegando, maculem vitam meam, imo et memoriam nominis et gentis meae coram Deo et hominibus. |
| 12 | Caeterum sicut a pluribus accepi, nisi haec et praedicta fecero, pacem mihi reformari aut impossibile aut difficillimum est. Ad hoc itaque proficiat, si placet, vigilantia domini episcopi, et vestra, ut si de reconciliatione mea actum fuerit, iniquae et periculosae conditiones amoveantur: et ego in omnibus quae sine periculo salutis et famae fieri possunt, domini episcopi, et vestrum, quod ab eo non discrepat, consilium sequar: sed nec proficisci vellem ad curiam pacem facturus, nisi aliquatenus praecognita forma eius. |
| 13 | Nam rei familiaris angustia, et negotiatio litterarum, quae mihi solatium pariter, et subsidium praebet, nec magnos sumptus facere, nec diu abesse patiuntur. Facultas enim solito magis tenuis est, sed onera non decrescunt. Rarescunt autem auxilia, etsi ab initio rarissima fuerint. In profectione versus Andegavim, et Paschalibus colloquiis regum, tredecim libras expendi, et duas amisi equitaturus, ut de laboribus, molestiis, et curiarum taediis taceatur, quodque magis piget, cuncta cesserunt incassum. |
| 14 | Nam labor periit et impensa, nec vellem si fieri posset occupationum et rerum humile subire dispendium. Status meus vobis ex parte per nuntium innotescet. Idem enim est fere qui fuit. De causa Cantuariensis non despero, quia ipse poenitentiam agens super commissis in curia, de Domino non desperat, nec ponit, ut opinor, carnem brachium suum. |
| 15 | Credo autem quod Dominus adhuc supremum remedium differt, quia nondum est omni humano auxilio destitutus. Vocat me magister Girardus, ut salva fide Ecclesiae Romanae Coloniam transeam, sed auctore pio Iesu, pro nullo questu ponam cum schismaticis ad subversionem domus Domini, schismatis portionem. Ipsum tamen Girardum nequaquam schismaticum reputo, quia fidei eius perspicua patent indicia ex litteris eius, quarum rescriptum domino episcopo mitto, suppresso tamen auctoris nomine, ne et illi, et aliis noceat, si fuerit divulgatum. |
| 16 | Non dubito quin mihi compateremini, si constaret in qua sollicitudine versatur animus meus, nec tamen Domino teste, pro me, licet apud duricordes habitem, quantum pro amicis sollicitor, quia mihi quoad me, sufficeret commercium litterarum, nisi urgerent et alii quorum oportet me necessitudinibus communicare. Si nescitis, Belgica secunda, quae modo Remorum dicitur, in antiquis historiis provincia Duricordium appellatur, licet habita contemplatione quorumdam, possit et Mollicordium appellari. |
| 17 | Neque enim duricordiam archiepiscopi et suorum quisquam, familiarius accedens, probabiliter arguere poterit. Sed quis quaeso nostratum et veterum amicorum de gente Duricordium non convincitur esse? Dicam, quod fortasse non creditis, sed certe verum est. Filius magistri Gaufredi mihi coexsulavit mensibus octo, sed cum ad eum nuntius meus ab episcopo Norwicensi et abbate Sancti Edmundi divertisset, profecto nec unas ad me litterulas potuit impetrare. |
| 18 | Scit tamen Dominus, quia nihil ab aliquo eorum petii, in eoque mihi bene actum est, quod nondum ab initio proscriptionis meae erubescentiam sustinui de repulsa. Ex his et praecedentibus patet via rationi, sed in litteras ex affectione totus defluerem, nisi modestia et multiplicitas occupationum, quibus id tantillum subripui, compellerent, ut dicam ex animo. Valete! |