Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXVII.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. [A. D. 1166.]
| 1 | ROBERTO filio Aegidiae. |
| 2 | Praeter eam quam affectio fraterna rememorationem vestram mihi excitat, crebro in mente mea congratulandi vobis causam et gratiam, colloquendi occasionem saepissime praestat transmissum mihi a vobis signaculum fidei et devotionis insigne. Ipsa enim materia muneris, si qualitates ipsius diligentius intueamur, ut cum B [aldwinius] archidiaconus, R [ogerus] de Sideberia et fraterculus vester non dissentiant, expresse indicat quid principaliter dominetur in animo mittentis. |
| 3 | Aurum enim imputribile, largum ad dilatationem, nec igne nec tunsionibus minuitur, nec incontaminabile, utpote quod nullam admittit rubiginem, unde et aliorum metallorum custoditivum est, nonne fidem imputribilem, largam et dilatatam figurat, charitatem constantem in adversis, moderationem virtutum conservatricem in prosperis? |
| 4 | ea enim, sicut melius nostis, cui rerum natura physica docente innotuit, auri natura est quam praedixi. Unde prudentes, qui pecuniam suam volunt imputribilem conservare, auro miscent argentum, ut ex auri consortio argentum absque rubigine conservetur. Formae vero rotunditas perfectionis indicium est, ut mittentem doceat, in praefatis virtutibus consummatum. |
| 5 | Gemmeus fulgor elucentis prudentiae et scientiae imago est. Quid, quod color ipse coelestis rectissime innuit, quo in actibus suis praecipue tendat animus mittentis? Ipsum vero lapidis nomen verborum et operum designat venustatem. Iacynthus enim, si de formae gratia, dictionis attendamus originem, totus flos, vel universaliter florens interpretatur. |
| 6 | Ia etenim universalem sonat, et cynthus vertitur in florem. Et ne in huius tempestatis articulo fides vacillet, aut humanis persuasionibus ratio seducatur, et superscriptio fidem confirmat, et illuminat rationem. Nam rationem ab errore purgans eum mittit ad Christum, et ne tribulationibus et pressuris Christiani fides ab infirmitate deficiat, victoriam ascribit Christo. |
| 7 | Quibus duobus verbis et fides ab infirmitate, et ratio ab errore purgatur. Et quia finis pugnae victoria est, et fructus victoriae corona, Christo consequenter regnum attribuit, ut cum eo conregnaturos doceat, qui cum Christo certaminum et laborum discrimina pertulerunt, et adversarios eius, quando iustitia in iudicium convertetur, contritione et confusione duplici conterendos. Si quidem honor regis iudicium diligit, et oculi eius vident quia diligit aequitatem. |
| 8 | Nam ubi amor, ibi oculus. Et haec mihi videtur esse duarum conceptio clausarum; tertia vero nomen Christi repetit, et imperii reticet dignitatem, ea dispensatione, ut arbitror, quo et animus suscipientis in persecutorum suorum victore, et regum Rege figatur Christo, eique cohaereat inseparabiliter, et ut ostendatur non esse hodie imperatorem, qui ad Christum pertineat, cum schismaticus per vim et fraudem et labem haereticorum, nitens insecabilem scindere unitatem, integritatem corrumpere, incestare pudicitiam, et quantum in ipso est, evertens dispositionem Domini, et promissiones veritatis evacuans, Romanum imperium Christo machinatur auferre. |
| 9 | Instat ergo ut nomen Christi de imperio deleatur: sed ut muneris tui docet inscriptio, nomen Christi singulariter permanet in aeternum, et praesumentis imperium, et de falso gloriae nomine gloriantis exinanitus est honor, et profecto humiliabit eum, qui est ante saecula. Haec omnia et plura, quae brevitati insistens praetereo, in annulo contemplatus sum, fraternam charitatem agnoscens in munere, et ad virtutem salubriter et multipliciter eruditus ex muneris qualitate. Nonne ergo talis omni iure et merito amandus est et colendus? |
| 10 | et quidem amare semper licet, nec prohiberi potest, et hoc indesinenter et intensive efficio, et habeo in proposito, ut cum licuerit, debitum amori cultum gratanter impendam. Interim vero quantas possum gratias ago, rogans attentius, ut fraterculum nostrum commendatum habeatis, et his qui nos contingunt, quam licuerit diligentiam impendatis. |