monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXV.AD RICARDUM FRATREM SUUM. <<<     >>> EPISTULA CLXVII.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXVI.AD NICOLAUM DE SIGILLO.

1 NICOLAO de Sigillo.
2 Erat, ut memini, genus hominum, qui in Ecclesia Dei archidiaconorum censentur nomine, quibus vestra discretio omnem salutis viam querebatur esse praeclusam. Nam, ut dicere consuevistis, diligunt munera, sequuntur retributiones, ad iniurias proni sunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt et bibunt, quibus vivitur ex rapto, ut non sit hospes ab hospite tutus.
3 Qui in eis praestantissimi sunt, debent utique servare legem Domini, sed non faciunt. Haec et similia solebat in miserrima conditione hominum vestrae pietatis miseratio deplorare. Bonis autem viris et amicis vestris agendum est gratias Deo et domino Lincolniensi, qui aperuit oculos vestros et viam docuit, qua hoc genus hominum non modo perveniat ad salutem, inenarrabili salvandorum corona decoratum, sed et superiorem consequatur aureolam, quae sicut martyrio laureatos, et virginitate vernantes, sic praedicationis officio coruscantes insignit.
4 A Domino quidem factum est istud, qui oculos caecitatis vestrae aperuit, et patefacta veritate in causa archidiaconorum perniciosam fecit mutare sententiam. Licet autem merito gaudeant archidiaconi vestro iudicio absoluti, credo me non minorem quam ipsos concepisse de vestra promotione laetitiam, quia ubicunque locorum sim, me ad honorem et obsequium vestrum, in quibus discretionis vestrae censura praescribere dignaretur, promptissima voluntate devovi.
5 Magni siquidem muneris instar esset, si mihi aliquid infra vires meas velletis iniungere, et peregrinantis affectum utcunque experiri. De caetero lator praesentium in obsequio meo, et fratris nostri diutius immoratus est, et inventus usquequam fidelis. Habet autem scribendi peritiam, et plurium experientiam utilitatum, quem si pro amore vestro vobis in obsequio vestro retinere placeret, et uti obsequio eius, nobis esset gratissimum, quia ei ad praesens pro voluntate nostra non possumus providere.
6 Confidimus autem quoniam apud vos opera sua et diligentia promerebitur, ut exinde nostra vel aliorum commendatione non egeat.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik