Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXV.AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A. D. 1166.]
| 1 | RICARDO fratri suo. |
| 2 | Si affectum aut preces a tua salutatione suspenderem, mihi salutis propriae, quae sine tua esse non potest, merito viderer gaudia praeclusisse. Cum ergo eam de more scribentium ad amicos pagina non praetenderit, non facit hoc defectus charitatis, aut meae pusillanimitatis motus, sed contemplatio necessitatis tuae. Ut ergo meo de te desiderio satisfiat, illius te salutis participatione salutet Altissimus, qua Virgo puerpera, cuius incorruptissimam mentem esse et fuisse non ambigo, filium suum sincerissima charitate cupiebat esse salutatum. |
| 3 | Miraris fortasse cum populo, et cum amicis doles, quod pacem, quae mihi a serenissimo rege Angliae oblata dicitur esse, non recepi, praesertim cum litteratores et meliores viri non modo admiserint, sed aviditate rapuerint eam. Memineris autem eam sub ea mihi fuisse conditione oblatam, qua Nave, qui vertitur in serpentem, princeps filiorum Amon, qui coangustans ac comprimens est, aut populus moeroris, in confoederatione volebat recipere habitatores Iabes, quae dicitur exsiccata, in Galaad, aculeo videlicet testimonii. |
| 4 | Inquit enim in Scriptura: Feriam vobiscum foedus, si eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium universis filiis, et finibus Israel [I Reg. XI]. Potueram namque recipere quae mihi, ut opinor, per iniuriam auferuntur, si aeterna vellem usquequa postponere, et libertatem spiritus pernicioso, et certe periculosissimo arctare iuramento. |
| 5 | In suo sensu quisque abundat. Ego dextrum oculum in coelestium contemplatione, et fide invisibilium, et futurorum spe occupari non dubito, et sinistrum ad caduca et temporalia, et ad momentum defluentia inclinari. Illi benignius admissi sunt, et Domino auctore, poterunt in fidei suae sinceritate salvari. Ego, prout exigebatur, sine dispendio salutis et famae, petitam non possem praestare cautionem. |
| 6 | Spero itaque conversus ad Dominum, quoniam et mihi die crastina erit salus, cum incaluerit sol, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, cuique respondente iustitia vel iniuria sua. Licet enim hac dierum hebdomada premat meas cum Ammonitis suis, populo scilicet moeroris, et filiis gehennae, cum Christus in brevi aderit, et consolabitur in electis suis, in quibus nunc patitur ad momentum. |
| 7 | Consolare ergo dilecte mi, dilecte mi, consolare, qui si modicum pertransieris, nec locus eorum invenietur, quia impii ut fumus evanescent. Quod si interim haec angit exspectatio, in arbitrio tuo et consilio episcopi erit, ut declines ad me, a facie tribulantis, quia si ita complacuerit, te sincerissime brachiis charitatis venientem excipiam, habiturus te non modo comparticipem bonorum omnium, sed etiam quatenus ipse permiseris, tam mei quam meorum custodem et praeceptorem, et si dici sustines, affectione patrem. |
| 8 | Caetera perpendes ex litteris aliis, et tuas, quibus soles, non vereberis communicare. Rex Francus, et Gallicana Ecclesia coexsulibus nostris multam exhibent humanitatem. Utinam tu non inhumaniores invenias concives tuos et domesticos fidei compromissae! Quod si necessitas urgeat, licet praesentes habeas fratres, nullum me humaniorem invenies, quia nullus sanguine gravior est, sed nec charitate, ut arbitror. |
| 9 | Salutabis amicos, et sanctos sollicitabis, ut necessitatibus vestris communicent, sublevando eas intercessionibus suis. Felices tibi semper ad vota successus Altissimus largiatur. |