| 2 | Gratias ago vobis, quod, sicut ex litteris vestris, et plurimorum relatione didici, mei sollicitudinem geritis, et spero quod per misericordiam Dei mihi proderit sollicitudo vestra. Credo iam profuisse, et vestris et amicorum ascribo precibus, quod mihi prospere cesserunt omnes dies peregrinationis meae. Et quia me vestrum semper et ubique reputo, precor attentius, ut pro me intercedatis ad Dominum, ne me supra id quod possum tentari patiatur, sed cum tentatione proventum faciam: quando, et quomodo sibi visum est, si tamen hoc visum fuerit, me reducat in terram nativitatis meae sine dispendio conscientiae et famae, et conceptam indignationem domini regis, qui me, Domino et conscientia teste, gratis diu persecutus est, et adhuc persequitur, mitiget. Parcat illi Deus, et non sinat ut procella turbinis huius ab animo meo excutiat charitatem. |
| 3 | Confido autem quod dominus Londoniensis et archidiaconus Pictaviensis, si opportunitatem viderint, agent de pace mea. Nec diffido de Ricardo de Luci. Precor itaque ut et vos, si opportunitatem videritis, istos pro me sollicitetis, quatenus tamen ecclesiae vestrae non credideritis obfuturum. Si autem homines interpellare tutum non fuerit, Dominum quaeso, devotius exoretis, ut gressus meos dirigat in semitis suis; potens enim est ubique locorum mihi patriam facere, et quidquid aufertur domi, peregre salubriter compensare. |