Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXII.AD HENRICUM BAIOCENSEM ELECTUM. [A. D. 1166.]
| 1 | Domino HENRICO electo Baiocensi. |
| 2 | Gaudeam magis an doleam de verbo isto quod factum est de nobis a Domino, fere incertum est, etiam mihi diutius deliberanti. Cum enim subvectionem vestram praesertim de bonis meritis procedentem intueor, divinae dispensationi congratulor, et virtutibus quas a primaeva aetate vestra velut in altero patriarcha Iacob succrescentes et proficientes amplectebatur, et ut omnino nescirent defectum, eas continuae orationis et quotidianae benedictionis auxilio roborabat. |
| 3 | Sed cum ex alio latere illa, quae quondam fuit inclyta Saresberiensis Ecclesia velut orbata suo sole se menti ingerit, et clerus occurrens moestus lacrymabili voce ingeminat; Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius [IV Reg. II], cur nos deseris, aut cui nos desolatos relinquis? et in hunc modum plura multiplicans, quae facilius est cogitare, quam scribere; lacrymas continere non possum quin lugeam cum lugentibus, et participatione doloris matris meae Saresberiensis Ecclesiae, moram geram; cum cogito de successore, competitorum turba concurrit, sed si quis sit quem animus meus coniicit alios praecessurum, decessoris habita collatione, perinde habetur ac si Phaeton currus paternos usurpet. |
| 4 | Cuius ergo tam ferreum pectus est, ut continere lacrymas possit? Et profecto conceptum de promotione vestra gaudium emergens ab Ecclesiae desolatione tristitia absorberet, nisi ethnicus animo intimaret, quia 'suis incommodis angi, non amici, sed se amantis est.' Itaque animo consolatus acquiesco, et gratias ago Deo, qui solus potens est, et splendore vestro ad gloriam suam, et aliud regnum voluit illustrare. |
| 5 | Verum quia nunc a partibus nostris receditis, precor attentius, ut ante discessum vestrum mihi semper et ubique vestro pacem reformare studeatis, et fratri meo. Novit enim Dominus quia hanc indignationem me promeruisse non credo. Providete itaque, Pater, si placet, in quo calculo relinquitis amicos vestros. |