Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLXIAD MAGISTRUM NICOLAUM [A. D. 1166.]
| 1 | Magistro NICOLAO. |
| 2 | Diu quidem a scriptitationibus quas tibi mittere consueveram continui calamum: sed eo magis fervet affectus. Nam et dolor plerumque immoderatus affectatas suspendit lacrymas, eoque magis cruciat animum in exulceratae mentis clausus angustiis, quo diutius egrediendi et diffundendi se et prodeundi in lucem libertas denegatur. Nec hoc dixerim tanquam inundantis procellae subactus impetu, cum philosophia docente didicerim, quod sicut male cuncta ministrat impetus, ita vigor eius diuturnus esse non potest, impulsus turbine surgente ab insperato, subito cuncta confundit, sed in momento disparet, sed fere ante deficit quam languescat. |
| 3 | Cum ergo figura huius mundi pertranseat velut umbra, et momento turbinis, ut fumus evanescat in conspectu philosophantium, et magis constet ex fide Christianorum, quonam pacto in prosperis vel adversis, sapienti aliquid videbitur esse diuturnum. Quod autem momentaneum est, cuius philosophantis animum deiiciet vel extollet? |
| 4 | Mihi itaque persuasum est quod vitare non possum aequanimiter sustinere, et ubi me conscientia non remordet, gaudere in tribulationibus et in rapina bonorum, divinae dispensationi gratias dare. Sed licet me super iniuriis et damnis illatis tristitia non absorbeat, moveor tamen quod amicos videre non licet, quod grata benevolorum colloquia subtrahuntur, quod eorum quae mihi essent ex officio gerenda, denegatur materia et facultas: super his, inquam, moveor, moveor, inquam, super his; sed super afflictione Ecclesiae longe amplius moveor, et in turbatione amicorum, quam continuis fere diebus audio, concutiuntur omnia viscera mea; verum nulla doloris causa valentior aut violentior est quam haec, quoniam vis turbinis huius quorumdam mentibus, de quibus confidebam, et qui videbantur aliquid esse, excussit, ut operum testimonio convincitur, charitatem. |
| 5 | Et hoc est, amicissime, quod in auribus tuis, quem illis dissimilem opinor, deploro, quod colorem optimum video immutatum, et argentum fidelium versum esse in scoriam. Quaeris fortasse unde ista coniiciam. Ad quod ego: Ex eo haec non coniicio, sed convinco, quod cum multos amicos habuerim in prosperis constitutus, vix unus et alter inventi sunt, qui in adversis, ut credunt, positum, aut velint aut audeant salutare: verumtamen si salutationis mihi impertitae spes iis damnosa erat futura, malo, dum tamen charitas non periclitetur, ut a periculosis desistant, quam occasione mei periclitentur. |
| 6 | Sed fortasse meas recipere litteras criminosum est, et sic potero cohiberi ne scribam, verum Domino auctore, ut amicos, et etiam minus diligentes, aut omnino adversos non diligam, nullus poterit inhibere. Sed de his hactenus. |
| 7 | De caetero precor, ut fratrem meum, qui et si non plenam gratiam, quam nunquam demeruit, pacem tamen domini regis adeptus est, habeas commendatum, et domino meo episcopo Norwicensi commendes: et quoniam mihi tres marcas de praesenti festo Sancti Ioannis reddere non auderet, precor ut eas quocunque voluerit nomine transferat in fratrem meum, quia quidquid ei boni fecerit, gratius acceptabo, quam si mihi in propria persona esset exhibitum |