monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 160
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLIX.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. <<<     >>> EPISTULA CLXIAD MAGISTRUM NICOLAUM

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLX.AD MAG. GAUF. DE S. EDMUNDO. [A. D. 1166.]

1 Magistro GAUFRIDO de Sancto Edmundo.
2 Precor, reverendissime, ut innocentiae meae patrocinium praestes adversus, vel apud illos, apud quos, Deo teste, gratis periclitatur, et apud quos me ipsum posse praestare patrocinium efficacissimum confidebam, et adhuc quidem non diffido, si tamen amicis nostris et dominis veritas innotuerit. Causa autem haec est.
3 Suggestum est domino Norwicensi, et magistro Nicolao me a Senonis scripsisse Benedicto de Bedigeham litteras adversus honorem et utilitatem, et pacem et securitatem eorum, quas quidem non possem scribere sine dispendio conscientiae et nota proditoris. Exscriptum earum mihi transmisit frater meus, et ego remitto tibi. Dominum in animam meam iudicem et testem invoco, quia nec ego illas scripsi, nec est in conscientia mea quis scripserit.
4 Plus dico sub eadem adiuratione testificans, quia neque de mandato, modo, neque de conscientia aut voluntate, aut ratihabitione conceptae aut scriptae sunt. Adhuc amplius dicam: ita Deus reducat me in terram nativitatis meae, et tuo et aliorum amicorum concedat frui visu, et alloquio, sicut nunquam in vita mea iam dicto Benedicto, ut ex certissima conscientia loquor, vel istas vel alias meminerim litteras misisse.
5 Adiicio ad haec quia cum potui me pro Nicolao totis viribus Benedicto opposui. Sed fortasse Benedictus ipse me litterarum laudavit auctorem. Nunquid verbo eius credi debuit, qui sicut mihi adversario suo gratiam detrahere studuit amicorum, ita illis meum subtrahi desiderabat obsequium? Utique callide circumvenit credulos hostes suos, ut litterarum falsus citaretur auctor, et non caveretur verus, sed efficacius laederet non suspectus.
6 Si tamen calumniator meus Benedictus, aut alius me velit arguere, procedat, et palam arguat, et nisi meam defendero innocentiam, absque contradictione concedo me proditoris poena puniendum. Quod si innocentia mea claruerit, quaeso ne antiqui amici et domini gratiam debitam subtrahant innocenti: si vero criminator meus tacendo detrahere maluerit, quam palam arguere, precor ut purgatione, quae dominis meis placuerit, accepta, habeatur absolutus.
7 Nec hoc dixerim, ut ab eis emolumentum temporale exspectem, cui iam per triginta mensium curricula exsulanti sufficit liberalitas Christi, qui et coeli pascit volatilia, et lilia vestit agrorum. Inquis ergo, quid petis? sane quod illis magis quam mihi prosit, antiquam et debitam in Domino charitatem: eos enim, auctore Christo, diligam quandiu vixero, velint nolint.
8 Quod si illi diligere noluerint diligentem se, cras respondebit mihi iustitia mea, si quid in monte Dominus videbit. Sed dicit Nicolaus meus, ut audio, quod stylus meus est: ego plane illum meum esse non credo, Dominusque mihi testis est, quod magis doleo, quod soliditas eius tantae falsitatis admisit suspicionem facilem, quam ex iactura quam ex multis diebus perpessus sum.
9 Non enim erat leviter amplectenda occasio ut ab amico discederet, praesertim tempore isto. Ego, liberante me cordium inspectore, facile evadam. Et utinam ipse de levitate iudicii adversus amicum innocentem, non facile turpitudinis incurrat notam!
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik