monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204 > 175 > 124 > 171 > 109 > 306 > 164 > 323 > 172 > 158 > 108 > 224 > 208 > 304 > 215 > 136 > 159
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLVIII.AD ALFREDUM DE CERDA. <<<     >>> EPISTULA CLX.AD MAG. GAUF. DE S. EDMUNDO.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLIX.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. [A. D. 1166.]

1 ROBERTO filio Egidiae.
2 A gratiarum mihi incipiendum est actione, nisi et conscientiam et famam velim ingratitudinis vitio deturpare. Hoc enim multipliciter promeruisti, multum quidem in persona mea, sed maxime in fraterculo nostro, cuius praedicaris communicare necessitatibus, et eas supportare ut tuas, et ut eis communicent alios animare.
3 Nosti enim illud apostoli Petri: Si ut Christianus quis patitur, non erubescat, sed glorificet Dominum [I Petr. IV], haec est enim gratia apud ipsum. Certus es autem, ut arbitror, quoniam iste noster fraterculus non patitur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut appetitor alienorum, et hoc ipsum, ut audio, per te aliis innotescit, ad consolationem quidem nostram, sed gloriam eorum et salutem, qui ei officia humanitatis impendunt.
4 Gratias itaque interim maximas tibi agit affectus meus, dum aliud non permittit facultas exsulantis, auctore Domino, quandoque maximas exhibiturus effectu. Precor autem ut in humanitate quam incoepisti ad fratrem meum laudabiliter perseveres, quia quod vestrae subtrahitur facultati, tibi a bonorum omnium retributore supplebitur. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik