| 2 | Tanto dilectioni vestrae ad pleniores gratiarum teneor actiones, quanto sinceriori et ferventiori charitate mei compassionem habuistis exsilii, praesertim cum mea non praecesserint merita, licet semper adfuerit voluntas promerendi. Et quia ad praesens et meritis vestris respondere non possum, interim me ipsum obsequiis vestris promptissima voluntate devoveo, quandoque devotioni promptae, auctore Domino, exhibiturus effectum. |
| 3 | Deus autem procul dubio vestrae charitatis remunerabit officium, et licet nobis subtraxerit retribuendi facultatem, ipse cuius manus nec inops est, nec avara, nec impotens, benignitati vestrae quod ipsum decet respondebit, in misericordia uberi mensuram bonam et coagitatam et supereffluentem refundens in sinum vestrum. |