monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204 > 175 > 124 > 171 > 109 > 306 > 164 > 323 > 172 > 158 > 108 > 224 > 208 > 304 > 215 > 136 > 159 > 267 > 157
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLVI.AD RICARDUM FRATREM SUUM <<<     >>> EPISTULA CLVIII.AD ALFREDUM DE CERDA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLVII.AD ROGERUM DE SIDEBERIA. [A. D. 1166.]

1 ROGERO de Sideberia, I., salutem, et ad optatum benedictionis fructum, omnes alio sine praevolantis, aut praecurrentis aut praepedientis obstaculo vel molestia feliciter praevenire.
2 Spero, dilectissime, quia desiderium meum in hac re facile adimplebitur, nisi forte Ric. de Sideberia, iuvenili alacritate, diligentiae tuae praeripiat palmam. Sed si istud in mentem eius venerit, Deus ei tantam laetitiae et iucunditatis materiam tribuat, ut ei excutiat necessitas reddendi quod tibi iuvenilis temeritas praeripere moliebatur.
3 Si tamen in hoc vel in aliud patrem fuerit imitatus, quod et pertinere videatur ad culpam, nos qui provectiores sumus aetate, et gradu, et similes nostri, corripiamus eum in spiritu lenitatis: considerantes nos an et ipsi quandoque tentati fuerimus. Nonne enim puero indulgendum est, si semel inclinatur in nocte, cum et iustus in die septies cadat?
4 quid si incessisset iter, quo alius non fuisset ingressus: si mater iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum, cur amodo sentiet pater angustias parturientis? Ergo hactenus puniatur, ut nostrum 'benedicite' usque ad praefinitum diem ei proclamare non liceat, nisi venia impetrata, dum tamen fructus benedictionis communicet.
5 De caetero, de honore et amore, quem mihi exhibetis, et fratri meo, vobis gratias refero. Nam quod ei fit, mihi fieri arbitror, adeo et ut de velleribus ovium vestrarum in ipso calefacta reputem latera mea.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik