monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLV.AD BALDWINUM ARCHID. EXONIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CLVII.AD ROGERUM DE SIDEBERIA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLVI.AD RICARDUM FRATREM SUUM [A. D. 1166.]

1 R. fratri suo.
2 Tibi perpaucis scripsi, quia statum meum tam ex litteris domino episcopo missis, quam ex ipsa voce latoris agnosces. Cum vero quid relatu dignum emerserit, illud tibi significare non differam. Tu vero interim consilium et voluntatem domini episcopi et m [agistri] B [aldwini] archidiaconi diligenter explora, et animum aliorum amicorum, ut ex his, auctore Domino, aut rescribas, aut exsequaris quod maxime videbitur expedire.
3 Nec super meo movearis exsilio, sed memento quia nihil intulimus in hunc mundum, sed nec efferemus quidem. Deus causam iustificet, quoniam et ego confido iustam esse, quia conditio mea non modo mihi tolerabilis est, sed iucunda, praesertim cum ad causam respicio: nec dico quin amariora meruerim, sed illa mihi a persecutore non opponuntur, sed peccatum punitur. Flagellum purgationis meae gratanter excipio, si probatur patientia, spero quia proficiet ad coronam: si sic ut superbia conteratur affligor, scio quia devota humilitas conscendit ad gloriam.
4 Constat autem quod omne flagellum prodest patienti, quod ad contemptum mundi et virtutum exercitia reddit animum proniorem. Si enim indurat animum acerbioris gehennae stimulus, opinio brutorum hominum est merita ex eventibus esse pensanda, cum iusti sint impiis in derisum et similitudinem improperii; sed exspecta modicum et. . . . etiam respectus eorum et interim non est pax impiis; et aequissimo Dei iudicio persecutores iustitiae a se invicem colluduntur, prosternuntur, confringuntur et pereunt.
5 Iustus autem etiam dormiens de inimicis suis tanto gloriosius, quanto innocentius triumphabit. Quis speravit in Domino, et derelictus est? quaeretur ab initio temporis, sed nec in novissimo die poterit reperiri.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik