Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLV.AD BALDWINUM ARCHID. EXONIENSEM. [A. D. 1166.]
| 1 | IOAN. Saresb., BALDEWINO archidiacono Exoniensi. |
| 2 | Licet a multis retro temporibus dilectioni vestrae obnoxius tenear, tamen vestrae sinceritatis non tam frequens quam iugis sollicitudo devotionem meam sibi reddit in dies arctius obligatam. Quem enim non promereatur in adversis infatigata et indeficiens fides, cuius pectus non succendit et inflammat in periculis et conflatorio tentationum, charitas incorrupta, officiosa, et supereminens? |
| 3 | Quod in vobis commendo, in me multum expertus sum, sed in fratre meo magis experior: nam sortem eius mea reputo duriorem, nisi quod mea et illius ex animo sunt communia, et sic eadem conditio est. Gravius tamen exsulat, qui domi exsulat. Sic enim in civitate sua florere gloriosum est, et iucundum nobilitari in patria, ita apud suos egere, aut vilescere calamitosum est. |
| 4 | Minoris namque erubescentiae est apud extraneos mendicare. Nonnullus autem, imo et multus est usus adversitatis huius, utrique nostrum, per quam et nos nobis, et mundus, et fidelius et familiarius innotescit. Tandem enim discimus, quod a multis temporibus audieramus, et scriptum est a saeculis multis: 'Qui in prosperis amicus non apparet, in adversis non latet inimicus. |
| 5 | ' Ergo, dilectissime, in procella turbinis huius larvam quisque deposuit quam induerat, et fallaces abstersit fucos, et suum ostendit vultum facie revelata. Unde quia fidei et charitatis vestrae faciem in vestra, quae videtur, tribulatione, eamdem quidem cernimus, sed utique clariorem et illustriorem, eam iure et merito amplius approbamus, et ut ei condigne respondeatur a nobis crebris suspiriis optamus, et maximo desiderio: et quidem interim respondemus affectu. |
| 6 | Deus autem charitas nostrae charitati procul dubio respondebit effectu, ut iuxta quod promisit, mensuram bonam et coagitatam, et supereffluentem refundat in sinum vestrum. In qua autem conditione versetur causa vestra, domino episcopo scripsi, et exinde quae circa nos sunt nobis plenius innotescent: precor itaque ut peregrinationem nostram vestris et sanctorum qui apud vos sunt, orationibus adiuvetis, ne deficiat fides nostra, aut aliquid faciamus ad turbinem huius procellae, unde Dominus offendatur, sed quod suum est faciat, cum tentatione etiam proventum: et quidem iam coepi, quia et devotionem contulit pro iustitia patiendi, et acerbitatem mitigavit exsilii; levius enim est modo quam fuit die prima. Nunquid enim aliquid defuit nobis? nonne enim plures habemus modo notos et familiares, et qui amorem quem profitentur, officiorum et beneficiorum exhibitione declararunt? |
| 7 | Afferunt ergo ad amoris comprobationem testimonium maius Ioanne: opera enim quae ipsi faciunt testimonium perhibent de eis. |