Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLIV.AD ROBERTUM PRIOREM MERITONENSEM. [A. D. 1166.]
| 1 | ROBERTO priori Meritoniae. |
| 2 | Ubi humanum consilium deficit, ex necessitate confugitur ad divinum, quod, ut opinor, nulla via facilius aut felicius obtinetur, quam si amici Dei illud precibus studeant obtinere, quod culpa patrocinio indigentium demeretur. Ego quidem exsulo et proscriptus sum, et quod ad hominem, alterutrius poenae iustam causam non video, licet apud Dominum me acerbiora meruisse conscius sum, et fortassis peccatis meis exigentibus evenit, ut his et flagellis acerbioribus feriar, et tamen causam percussionis ignorem. |
| 3 | Eo autem magis timenda iudicia Dei, quo de occultiori iustitia et secretiori ratione proveniunt. Est autem poena duplex, cum et ipsa sentitur, et causa ignoratur. Si tamen divinae miserationis est, ut me pro iustitia pati velit, gratissimum habeo, certus quoniam ita amicos beare censuerit, quia per multas tribulationes itur ad regnum. |
| 4 | Fateor me Ecclesiae Dei servasse fidem, et archiepiscopo meo, ut oportuit, fideliter obedisse; nec me, Domino auctore, unquam servatae fidei aut obedientiae poenitebit. Spero autem quod et archiepiscopus vester recto calle Patrum sequens vestigia per viam mandatorum Dei pergit ad vitam. Unde paternitati vestrae, et dominis, et fratribus vestris, quanta possum devotione, supplico, quatenus agonem nostrum Domino precibus commendetis, ut si in invio sumus, reducamur ad viam, si in via, quod utique credimus, proficiamus et perducamur ad vitam. Nihil enim nobis aliud necessarium est, nisi ut Domino placeat causa nostra. |