Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLIII.AD MAGISTRUM R. REDONENSEM. [A. D. 1166.]
| 1 | 1. R Redonensi. |
| 2 | Diu est, amicorum amantissime, quod de statu tuo, et aliorum veterum amicorum certiorari desidero, eo quidem ardentius quo rarius sollicitudinem meam vel de te, vel a te certiorari contingit. De te tamen aliquid interdum audio, et hoc beneficio intermeantium, sed a te nihil unquam audivi: quod unde contingat, non plane video, nisi quod te coniicio, quoniam dies mali sunt, et tu vir prudens, ex quadam siluisse cautela. |
| 3 | Ego ut infirmitatem meam fatear in auribus tuis, et insipientiam meam amico revelem, tanquam mihi nunquam hanc potui habere cautelam, quin vellem amicorum opportunitatibus communicare, et eorum pro modulo meo gerere sollicitudinem. Cum ergo tibi saepius scripserim, et tu nunquam scripseris, amplius succensa sollicitudo nequit ulterius cohiberi, quin per proprium inquirat nuntium, quis tuus vel veterum sit status amicorum, nec sic veteres dixisse arbitreris, ut inveteratos in quibus charitas refrigescit dictos intelligas, cum ego nec senserim, nec dixerim eos aliquod charitatis dispendium sustinere. |
| 4 | Quis enim ego sum, ut servum iudicem alienum, qui Domino suo stat aut cadit? Stabit autem, Deo auctore, et mihi utique charitas officiosa est, ignara totius mali, fortis ut mors, et sinceritatem suam multis et perennibus prodit indiciis: habet haec testimonium iugiter maius Ioanne, quod ei perhibent tam opera quam fructus operum. |
| 5 | Si vacas, et licet; et id curas, per latorem praesentium, quem ad hoc misi, de statu meo et aliorum poteris certiorari, idemque aperiet tibi quomodo me de tuo facias certiorem. Noveris autem quoniam mihi licet, et ad hoc vacuus sum, et tota devotione sollicitus, ut tuis et tuorum, si quid peregrinanti dignaris iniungere, mandatis libenter obediam, mihique loco magni muneris erit, si me aliquo obsequio tui, mandato tuo contigerit occupari. |
| 6 | Aude ergo, amice, aude aliquid petere aut praecipere amico se et sua tota affectione animi exponenti. |