monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLI.AD NICOLAUM DE MONTE S. H. <<<     >>> EPISTULA CLIII.AD MAGISTRUM R. REDONENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CLII.AD WILLELMUM ET ODONEM PRIORES ECCLESIAE CANTUARIENSIS. [A. D. 1166.]

1 Prioribus sanctae Ecclesiae Cantuariensis, IOANNES Saresb.
2 Meminisse potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis Ecclesia archiepiscopis suis impenderit. Licet autem illum, qui modo praesidet nobis, non audeam suis decessoribus coaequare, qui in Ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam iste tuetur, inferiorem esse non arbitror.
3 Eadem enim est, cum utrobique pro libertate et salute ecclesiae certatum sit. Spero autem in Domino, quoniam et Ecclesia Romana multis indiciis dat ausum confidendi hanc Patris nostri peregrinationem et laborem convalescere ad restaurationem Cantuariensis Ecclesiae, et integram reformationem dignitatum et privilegiorum, quibus beato Lanfranco praesidente gaudebat.
4 Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde et vos decet omnem pro viribus, imo et fere supra vires, opem ferre Patris naufragio, et eum beneficiis promereri, ut cum Deo auctore obtinuerit, vestri possit et debeat meminisse in bono. Nonne enim indecens est et probrosum, si episcopo pro iustitia exsulanti alieni subveniunt, et necessitatibus eius filii, cuius [f. quibus] honorem et gloriam thesaurizat, communicare noluerint?
5 Nonne ei in capitulo omnia, et etiam sanctorum capsas obtulistis, ut haec vobis acquireret? Ergo quia ob hanc causam Romanae Ecclesiae tenetur in aliquantula pecunia, supplicat ipse, et ego fidelis vester consulo, quatenus ei in hac necessitate subveniatis, ne dominum papam beneficii sui poeniteat, et vos pudeat et pigeat inhumanitatis vestrae in perpetuum.
6 Animent vos extraneorum exempla, qui propriis usibus et necessitatibus subtrahunt; etiam labore manuum exquisita, quae exsulibus vestris impertiunt.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik