| 2 | Super statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, prae mente iugiter habens merita sinceritatis vestrae. Si quidem nec charitas elabitur per incuriam, nec fraude subripitur, nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidius a Christo et in Christo fundatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatem nullus auferre potest: ad hoc nulla proficiet violentia, totiusque fraudulentiae conatus evacuabitur, eo misericorditer largiente profectum, qui gratuita bonitate charitatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestrae naufragium Ecclesiae, et exsulum Christi sollicitudines, et labores, vestris, et sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus sublevare, ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulit animum, patientiae perseverantiam largiatur: Haec est, enim, gratia, sicut Petrus loquitur [I Petr. II], ut Christi et sanctorum passionibus saltem aliquatenus communicemus, certi quod compatientes et conregnabunt. |
| 3 | Nunquid enim clerus institutus est ut comedens, bibens, stertens, mortem exspectet, et variis luxuriae incitamentis inflammet gehennam? Ridet ad haec prudentia carnis, et perfidorum vocibus Iudaeorum insultat, et maledicit ei qui cum Christo pendet in ligno; sed interim, iuxta vaticinium Deborae: Nova bella disponit Dominus, portas hostium ipse subvertit [Iudic. V]. |