Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLIX.IOANNIS SARRACENI AD MAG. IOANNEM DE SARESBERIA. [A. D. 1167.]
| 1 | Quoniam prudentiae vestrae sinceritatem in libris beati Dionysii perpendi delectari, librum eius de angelica Hierarchia vestrae transtuli charitati. Fateor tamen elegantias me dictionum eruditissimi et disertissimi viri oratione Latina exprimere nequivisse. Nam apud Graecos quaedam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur; apud Latinos autem eaedem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie et quandoque insufficienter designantur. |
| 2 | Ad commendationem enim alicuius personae vel alterius rei pulchre articuli apud eos repetuntur, et per eosdem articulos multae orationes sibi invicem perpolite connectuntur. Taceo de insigni constructione participiorum et infinitorum articulorum coniunctorum. Huiusmodi autem elegantiae apud Latinos nequiverunt inveniri. |
| 3 | Contingit enim quod si dictiones eo ordine quo sunt positae transferantur, aut difficulter intelligantur, aut aliam sententiam facere videantur. Eapropter, ubi congruum duxi, dictionum ordinem conservavi; alicubi vero propter faciliorem intellectum ordinem commutavi; ubi vero Graecis dictionibus aequipollentes Latinas non reperi, vel locutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi, vel Graecas dictiones detorsi, vel de sensu auctoris quod potui et ut potui Latinis dictionibus designavi. |
| 4 | Saepe autem, ubi duas vel tres dictiones Latinas pro una Graeca posui, eas quasi unam coniunxi: non quod unam dictionem eas esse vellem, sed ut plenior intellectus fieret, et quantum elegantiae ex inopia Latinae locutionis tractatus iste perderet, appareret. Confert autem liber iste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum Scripturarum, in quibus de factis aut dictis agitur angelorum. |
| 5 | Nam tribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit: singulas autem hierarchias in tres ordines distribuit, et de singulis altissime disserit. Ponit autem quasdam de angelis quaestiones, et earumdem apponit solutiones. In fine vero rationes exponit figurarum in sacris Scripturis ascriptarum. Erit autem vestrae discretionis hanc meam translationem cum translatione Ioannis Scoti comparare. Quod si forte commodius illo visus fuero transtulisse, ut librum quoque de ecclesiastica Hierarchia transferam poteris impetrare. |