Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLVIII.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1166.]
| 1 | Domino Pictaviensi. |
| 2 | Patri misericordiarum, qui vos ad honorem suum, et Ecclesiae utilitatem, et naufragii nostri solatium, de gravi infirmitate erexit, multiplices et omnimodas gratias ago; deinde vestrae dignationi, quae mei sollicitudinem indesinenter et efficaciter gerens, timoris et doloris mei, de vestra aegritudine concepti, litterarum solatio mitigavit angustias. |
| 3 | Sed quia postea, nec de plena convalescentia vestra, nec de promissa et sperata pace certioratus sum, latorem praesentium ad vos censui transmittendum, per quem mihi singula, quae expedire noveritis, diligentius rescribi tota mentis affectione deposco: et quidem pacem vestram desidero plurimum, nec video quibus in causa ista possitis uti instrumentis ad recuperanda vel conservanda iura Ecclesiae vestrae, nisi his quae Ecclesia ipsa et filii eius ministraverint vobis, aut quae de iure communi caeteris ecclesiis suffragantur, praesertim cum homo alienigena, et apud exteras gentes nutritus et institutus, speciales Aquitanorum consuetudines, et inaudita iura non sufficiat edocere. |
| 4 | Unde cum vos nihil ex contingentibus omiseritis vel omittatis, si causa Ecclesiae, filiis eius dissimulantibus, aut praevaricantibus periclitetur, non est quod vestrae negligentiae debeat imputari. Quis enim nisi parum sanae mentis, et praeceps aut hostis, consulet, ut sine rationum et virium suffragio solus contra torrentem, qui omnia post se trahit et subvertit, brachia incassum praesumatis erigere? |
| 5 | Nam complacita pacis forma speciem praetendit aequitatis, et revera, si fidei sinceritate simpliciter utrinque in contrahendo geratur negotium, plenam continet aequitatem, nisi forte tempore pacis antecessorum vestrorum a parte alterutra consuetudo usurpata sit contra Dominum. Nullo enim unquam tractu temporis aut placito contrahentium continebit, ut quod contra Dei mandata scienter praesumitur, licenter, nedum iuste fiat, imo ut non criminaliter committatur. |
| 6 | Caeterum mihi suspecta sunt, et infidelitas quam audio gentis vestrae, et terribilis ac malitiosa potentia, quam multi experiuntur, partis adversae, ut non facile credam quod voluntati eius quisquam audeat reluctari, et fortasse cum archidiacono vestro, cuius verebatur industriam, et familiaritatem eius ad vos habebat suspectam, exercuit inimicitias, ut cum ei reconciliatus fuerit, de caetero contra eum mutire non audeat: sed nec alii, quos huius exemplo terruit, sed magis nostro, maxime autem, quia se talem exhibet ut videri velit sine timore Domini, et reverentia hominum. |
| 7 | Potens est autem Deus erigere et dirigere causam vestram, imo suam in manibus vestris. Et qui Israeli ex mandato Domini ad promissionis patriam festinanti gratiam contulit inimicorum, vestros quoque Aegyptios poterit aut placare, aut omnino subvertere. Unum scio, quod iustus tandem de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. |
| 8 | Gaudeo autem pacem et gratiam eius vobis plenarie restitutam. Sed timeo, quod absit! ne more hominis, omnibus noto, simulatoria et momentanea sit haec pacis et gratiae restitutio: eo quidem magis quo celebre est apud omnes incumbere consilio locustarum, quarum potestas duntaxat in linguis est et caudis earum. Quod si momentanea fuerit, certum est eam fuisse simulatam, ex ea praecipue causa, ut vel sic extorqueret obligationem fidelitatis, et nisi fallor, aliquid in eam venire opinatur, ad quod ratio fidei Christianum non sinit obligari, ut scilicet amodo his quos odisse decreverit, subtrahatis debitae charitatis officia, et impugnetis omnes, saltem ope consilii, quos suos dixerit inimicos: et si aliter urgente religione fidei Christianae versati fueritis cum eo, vos, sicut veteres amicos, beatae consuevit, notam non servatae fidelitatis in auribus nationum tentabit inurere: a suis quoque locustis conclamabitur illi, et ranas in coeno fovet, quae flatus sui pure impuro omnem incrustent sinceritatem, et iuramentorum fallacia quemlibet nigrum in candida vertant. |
| 9 | Haec sunt membra carnium cohaerentia sibi, ubi squamma adhaeret squammae, ut ne spiritus quidem incedat per eas, sed liceat eis quod voluerint opinari, et ut qui in sordibus sunt, sordescant amplius, impudicitiam mentis scurrilitate gestuum et oris turpiloquio praetextentur, quia Christiano nedum sacerdoti nil licitum est, ex obtentu fidelitatis, ubi charitas periclitetur, quae vita fidei est, et operum testimonio declaratur. |
| 10 | Nam fides sine operibus mortua est. Illa tamen expressio, qua sibi et haeredibus suis contra omnes mortales caveri vult, quanti sit apud eum, ex litteris Teutonici tyranni, quas misit ad comitem Henricum et quas vobis transmisissem, nisi quia mihi elapsae sunt, Domino Cantuariensi transmisisse, perspicuum est. Nam cum Ioannes de Oxeneford. nomine regis Teutonico tyranno coniuraturus esset, et opem auxilii et consilii sacramento promitteret contra omnes homines, excepto solo rege Francorum, ait Teutonicus per interpretem suum, sicut attestantur magni, et multi, et religiosi nostrates, de provincia dico Remensi, qui interfuerunt: 'Rollandus hostis Ecclesiae et imperii, homo quidem est mortalis, et omnes cardinales sui, et nullus eorum rex Francorum est: unde nullum eorum exceptum intelligo nec volo intelligi in hac confoederatione mei et regis Anglorum; si vero ita sentitis. |
| 11 | an aliter, publice profiteamini.' Cui Ioannes: 'Nos, inquit, et dominus noster ita intelligimus ut vos, et sub hoc intellectu vice regis nostri iuramenta praestamus.' Quid multa? exinde adversus Dominum et Ecclesiam, sicut in ea confoederatione, processum est, quod etiam plenius adverteris ex litteris mihi nuper a Colonia transmissis, quarum vobis exscriptum mitto, in quibus rex nuntiis suis adversus Cantuariensem ituris Romam, conductum petit, et qua devotione Romanae Ecclesiae facile innotescet. Verum in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. |
| 12 | Felix tamen est qui in tantis insidiis meretricis magnae, et impetu bestiae conscientiam servare potest et famam, alteram Domino, alteram proximo, utramque sibi. Nam qui ex iusta causa arguitur alterutrius dispendium facere, unde solatium habeat, nisi virtute redimat quod amisit, omnino non video. |
| 13 | Inde est quod novissimo litterarum vestrarum respondens articulo, precor attentius per ineffabilem charitatem Domini, quatenus, si de pace mea, vel per archidiaconum vestrum, vel per alium, quod quidem desidero, censueritis agendum, eam in tali forma procuretis, quae famae, imo conscientiae famam integram conservantis non possit afferre dispendium. Quid enim prodesset mundum lucrari universum, et in his periclitari? |
| 14 | Et si me videritis, quod Deus avertat! pronum ad aliquid turpitudinis, quod in mei similibus, saepe ex infirmitate, semper autem ex culpa contingit, sublevet, quaeso, me dextera vestra. Ego autem nomine turpitudinis arbitror contineri quidquid de industria praesumitur contra Dominum. Licet enim et rei familiaris angustia, et refrigescens charitas amicorum meorum, me et fratrem meum, qui mihi ex necessitate coexsulat, acrius videatur urgere, Domino tamen urgente: Nondum cedo malis, sed contra audentior ibo, Qua mea me fortuna sinat. |
| 15 | (Verg. Aen. VI, 95.) Scio autem quod de consilio vestro nullam recipiam conditionem, quae vel speciem habeat inhonesti. Dominus interim, quae necessaria fuerint, sicut fecit hactenus, providebit. In ratione dati et accepti paucissimis teneor, sed abbati meo et vobis super omnes, et fere solis. |