Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLI.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM. [A. D. 1165.]
| 1 | Domino Exoniensi. |
| 2 | Post recessum domini papae nulla apud nos relatu digna emerserunt, nec de curia imperatoris aliquid certum est, ideoque ab eorum quae publica dicuntur relatione desisto, et propriis incumbo negotiis. Promisit mihi Pictav. archid., ut ante iam scripsi, quod reconciliationi meae operam daret, sed, quatenus profecerit, non respondit. |
| 3 | Nunc autem eum et episcopum Londoniensem qui regis gratiam dicitur habere prae caeteris, Iterato sollicitavi scripto, sicut vobis lator praesentium poterit indicare. Si vero alicubi in praesentia vestra de pace mea actum fuerit, ad eam, quaeso, formam per vos et alios laboretis, quae nec perfidiae maculam, nec turpitudinis irroget notam, alioquin malo perpetuo exsulare. |
| 4 | Si enim exigeretur a me, ut abnegarem archiepiscopum meum, quod nullus suorum fecit adhuc, nec aliquis de tota Anglia: absit ut acquiescam tantae turpitudini primus, aut ultimus! Servavi quidem debitam fidem venerando meo archiepiscopo, sed ex conscientia mea, salvo honore regis, contra quem si quis dixerit me esse versatum, ubi hoc excusare nequivero, ad honorem et beneplacitum eius, dictante iustitia, paratus sum emendare. |
| 5 | Novit enim cordium inspector, et verbum iudex et operum, quod saepius et asperius quam aliquis mortalium corripuerim dominum archiepiscopum de his, in quibus ab initio dominum regem et suos, zelo quodam inconsultius visus est ad amaritudinem provocasse, cum pro loco, et tempore, et personis, multa fuerint dispensanda. |
| 6 | Credo autem indubitanter quia et mihi saltem cras respondebit iustitia mea per misericordiam Domini, et procul dubio domino Cantuariensi, quod ad litteraturam et mores, plurimum profuit exsilium istud, et aliquantulum mihi ipsi, ut dispositioni divinae gratias habeam. Nollem quidem expromittere quod Cantuariensi de caetero non servirem, et tamen mihi Deus testis est quod ex proposito vestro ero de caetero curialis. |
| 7 | Si vero mihi Dominus redeundi viam aperuerit, rescribite, si placet, an me redire oporteat cum cibis et tota sarcina. Nam si hoc fuerit, plures equi necessarii erunt, et plura quae ad praesens desunt. |