monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204 > 175 > 124 > 171 > 109 > 306 > 164 > 323 > 172 > 158 > 108 > 224 > 208 > 304 > 215 > 136 > 159 > 267 > 157 > 140
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIX.AD HENRICUM BAIOCENSEM EPISCOPUM ELECTUM <<<     >>> EPISTULA CXLI.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXL.AD THOMAM CANTUARIENSEM. [A. D. 1165.]

1 THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, IOANNES de Saresberia.
2 Ex relatione latoris praesentium, et litteris quas mihi amici mei ab Anglia transmiserunt, poteritis advertere, quis Ecclesiae status sit in regno. Mitto etiam vobis litteras, quas mihi misit episcopus Baiocensis, per nuntium meum, quem ad ipsum destinaveram, ut per ipsum certiorarer de statu fratris mei et rerum nostrarum. Rex enim ei commiserat reditus nostros, quos in Saresberiensi episcopatu habebamus.
3 Quos autem habebamus in aliis ecclesiis partim Londoniensi commisit, partim aliis: qui tantam diligentiam adhibent, ut nihil inde possimus habere ego et frater meus, nec aliquis nomine nostro; et sicut referunt qui de partibus illis redeunt, res nostrae dilapidantur omnino, ut nec ecclesiae, nec domus reficiantur. Ego super hoc et ipsi Londoniensi scripsi, et Herefordensi, et Wigornensi, et Cicestrensi episcopis, et archidiacono Pictaviensi.
4 Cicestrensis autem se a domini regis gratia excidisse conqueritur, et haec verba subiungit: 'Quia solus Londoniensis censetur nomine suo.' Nullus aliorum mihi respondit. Exspecto tamen ut saltem verba dent mihi veteri amico suo in reditu nuntii mei.
5 De Cantia autem nihil audivi. Verumtamen postquam puer meus a vobis reversus est, audivi quod rex Scotorum scripserat vobis, et quod obtinuerat a rege pacem vestram. Sed non potui fidem habere verbis: tum quia audio Scotorum regem non accessisse ad nostrum, tum quia negotium tam acriter inceptum video, ut non possit sine miraculo facile per litteras expediri.
6 Praeterea dicitur quod comes Flandrensis rogatu imperatricis et reginae magnos viros misit ad regem, agens de pace vestra, et quod redierunt. Sed quid retulerint, incertum habeo. Ad haec quidam de domesticis vestris, ut audio, ab expeditione Walliae ad vos reversi sunt. Eapropter mihi rescribi precor, et de nuntio, quem ad vos transmisit rex Scotiae, et de nuntiis comitis Flandrensis destinatis ad regem, et quod audistis de domino rege, et Wallensibus, et si quid de domino papa vobis innotuit, postquam venit ad montem Pessulanum.
7 Desidero autem de eo audire prospera, eo magis quo illi ex magna parte, inter quos moror, ei vaticinantur adversa. Dicunt enim quod Pisani et Genuenses, ac etiam Arelatenses mare ingressi sunt ex mandato Teutonici tyranni, ut ei tendant insidias, et piraticam exerceant; ut sine manuductione eorum nulli omnino liceat navigare in illo mari. Adiiciunt etiam quod in ecclesiam Moguntinam velit intrudere illum non Christianum, sed Antichristum, apostatam suum, qui Reginaldo successit in officio cancellariae, et persecutione Ecclesiae, et collisione ac strage gentium, et eversione civitatum.
8 Dicitur enim hoc promeruisse in eo, quod Tusciam totam Teutonicis subdidit, et Campaniam, ut Romanis nihil relictum sit, nec in agris, nec in olivetis, aut vineis, extra moenia urbis. Unde, ut aiunt, inclusus populus, et quasi affectus inedia obtinuit multis precibus, et pecunia data inducias usque ad festum S. Michaelis; tunc, nisi dominus papa interim venerit et subvenerit, recepturi Guidonem Cremensem, et in verba Teutonicorum iuraturi.
9 Et ne aliquid subtraham, asserunt nescio quas prophetissas Teutonicas vaticinatas esse, unde furor Teutonicorum potest amplius inflammari, et unde schismatici animantur. Sed profecto potens est Deus conterere superbiam Moab, valde adversus Dominum superbientis. Et arrogantia eius maior est quam fortitudo. Unde in tanto rerum turbine nihil salubrius arbitror, quam ut confugiamus ad clementiam Christi qui, etsi iterum crucifigitur, non occiditur, sed crucifixores suos in ultionem Columbae faciet acerbius crucifigi.
10 Et iam crucifigit pro parte, convocans adversus eos pestem et gladium, et alios angelos suos, per quos gloriosius punit contra eum immaniter gloriantes. Si vobis adfuerint sanctae Cantuariensis Ecclesiae patroni, quorum memoriam haberi iugiter expedit, Deo auctore, utiliter sedabitur haec procella, et nos feliciter ad optatum enavigabimus portum.
11 Nec diffido quin eos habeamus propitios, si posuerimus corda nostra super vias nostras, et ita versati fuerimus in exercitio legis divinae, ut eam non minus studeamus facere, quam audire. Nam, ut ait sapiens quidam: 'Rerum experientia est magistra intelligentiae.' Valete
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.11

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIX.AD HENRICUM BAIOCENSEM EPISCOPUM ELECTUM <<<     >>> EPISTULA CXLI.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204 > 175 > 124 > 171 > 109 > 306 > 164 > 323 > 172 > 158 > 108 > 224 > 208 > 304 > 215 > 136 > 159 > 267 > 157 > 140