Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIX.AD HENRICUM BAIOCENSEM EPISCOPUM ELECTUM [A. D. 1165.]
| 1 | Domino HENRICO electo Baiocensi episcopo. |
| 2 | Non parvae temeritatis est, si quis evacuare nititur consilium Domini, cuius, etsi mutetur sententia, dispositio tamen semper impletur; proinde nec fortunae saevientis acerbitas, nec adulantis blandities compositum animum sui reddit immemorem, ut statum speret, nisi de gratia, vel casum timeat, nisi de malorum conscientia meritorum. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat, et quem mundus persequitur, clamet ad Dominum; per cuius est misericordiam liberandus, si conversus clamaverit confidenter, quia in quantum quis desperat de gratia, eo ipso gratiam demeretur. |
| 3 | Nam quis speravit in Domino, et derelictus est? Ut vobis haec constent, non magis potestis legere in Patrum libris, quam oculata fide conspicere in viis vestris. Nam et ego hoc video recolens annos adolescentiae vestrae, et processus, licet se adversitatum turbines frequenter ingererent, iugiter prosperatos esse in Domino. |
| 4 | Hoc fortasse sanctus, et tanta prole dignus pater vester, velut alter Iacob, praesagiebat in Spiritu sancto, qui vos sicut suum, et sibi notum Ioseph, in germine virtutum succrescentium, quas videbat, amplectebatur prae caeteris, et fere usque ad invidiam fratrum se totum indulgebat ei, quem a Domino noverat praeelectum, et pro aliorum salute per prospera et adversa, per infamiam et bonam famam, in principum gratiam praemittendum. |
| 5 | Si quidem vos pro Domino et Ecclesia, pro patre et fratribus gustatis de calice isto, et etiam citra sitim vobis absynthium propinatum est et acetum ab his, qui nobis miscent et porrigunt calicem, et utinam calicem Salutaris! Gustastis, inquam, et utinam amodo subtrahatur, ut pro voto vestro Domino possitis familiarius et quietius inhaerere: si tamen sic vobis expedit, et Ecclesiae Domini. |
| 6 | Haec autem, utpote conscius viarum vestrarum, quia coaluimus ab antiquo, retoxui, promotioni vestrae congaudens, et gratias agens quantas possum Deo promotionis auctori, licet meo, imo totius ecclesiae vestrae infortunio et irreparabili iacturae compatiar. Didici enim apud ethicum, quia suis incommodis graviter angi, non amici, sed se amantis est. |
| 7 | Sed quid faciet illa quondam nobilis et gloriosa prae caeteris, nunc autem, quod sine lacrymis nequeo dicere, vilis et abiecta inter filias Ierusalem, Ecclesia Saresberiensis tanto Patre orbata? quis episcopo naufraganti porrigat dexteram? quis clerum consolabitur? Nam hinc mihi audire videor voces eiulantis cleri et populi una voce clamantium: 'Cur nos, Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis? |
| 8 | ' Utique inter eos quos rumigeruli substituerunt vobis, vix quisquam occurrit vobis dignus sedere in scabello pedum vestrorum: et profecto nullus, etiamsi libertas adesset, nunc mihi apparet idoneus magis quam si sole sublato de mundo quaeratur inter nunc existentes, quis impleat vices eius. Dominus tamen potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae. |
| 9 | Sed iam a luctu publico ad causam redeo propriam, qui, in quo calculo versetur conditio mea, postquam ab Anglia recessistis, prorsus ignoro. Nam interim spes erat certior, ut ante saepe scripsi. Non diffiteor quin ecclesiae et archiepiscopo Cantuariensi debitam fidem servaverim, sed ex conscientia contra honorem regi debitum, aut utilitatem, me in nullo versatum esse monstrare paratus sum, aut si alicubi deliqui, sicut regi et domino condigne satisfacere, iustitia dictante, si placuerit illi. |
| 10 | Nec est quod possem cum integritate famae et conscientiae facere, quod pro recuperanda pace et gratia eius, animo libenti non faciam. Placeat itaque vestrae dignationi me in hac parte ad honorem Dei instruere, et mihi per imperatricem et alios, ut commodius visum fuerit, pacem sub aequis conditionibus, scilicet sine turpitudine, procurare. |