Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXVIII.AD THOMAM CANTUARIENSEM. [A. D. 1165.]
| 1 | Cum dominum papam nuper sollicitarem, et animarem, et viam, quam mihi videbar intellexisse, ad pacem sibi et nobis reformandam, studiosius intimarem, respondit se spem concepisse pacis ex verbis imperatoris, quae per abbatem Sanctae Mariae de Voto tunc transmiserat, promittens regem Angliae facile posse induci ad quaecunque vellet dominus papa, si ipse reges, ut diu petitum est, vellet confoederare. |
| 2 | Ad quod quia dominus papa pronus est, et rex Francorum facilis inclinari, de colloquio suo et regum certus esse videbatur; et iam regem Francorum evocaverat, ut Purificationis festum ageret secum. Inde vero digrediens, regem obvium habui prope Parisios, et cum eo diu locutus sum; et licet vobis et exsulibus vestris compateretur, et hanc domini regis duritiam improbaret, minori tamen fervore loqui videbatur de causa vestra, quam consueverit. |
| 3 | Cum autem ipsum instantius animare satagerem, respondit se quidem satis tenere diligere personam vestram, et approbare causam, sed vereri ne, si ipso suadente aliquid faceret dominus Alexander papa, unde regem Anglorum admitteret, ei de caetero imputaret Ecclesia Romana, quod propter eum tantum amicum amisisset. Et hanc causam saepius inculcavit. |
| 4 | Quod versans apud me attentius revolvebam, et metiebar in animo, quid sperare possimus, cum rex Angliae praesens fuerit proponens multa pro se, multa contra vos, et more suo nunc minis, nunc promissis, nunc variis pactionibus faciles et fluctuantes animos sit moturus, praesertim cum allexerit sibi pincernam regis, et, quod magis est, comitem Robertum, cuius uxor, abbatis mei cognata, cum aliis munusculis trecentas ulnas telarum Remensium regi nuper transmisit in Angliam ad camisias faciendas. Est enim prudens mulier, et praeter munera, quae frequenter accipiunt maritus et ipsa, sperat, quod liberis eorum, quos multos habent, provideat rex in matrimoniis nobilium personarum. Archiepiscopus vero Remensis Robertum comitem tenerrime diligit, et liberos eius. |
| 5 | Unde timeo ne amicos huiusmodi, cum ad id ventum fuerit, facile fortuna excutiat. |
| 6 | Proinde consilium meum, et desiderium, et summa precum est, ut vos tota mente convertatis ad Dominum, et orationum suffragia. Quia ut in Proverbiis scriptum est: Turris fortissima nomen Domini ad quem si quis confugerit, de omni angustia liberatur [Prov. XVIII]. Differte interim omnes alias occupationes, quantum poteritis, quia licet necessariae plurimum videantur, quod suadeo praeeligendum est, eo quod magis est necessarium. |
| 7 | Prosunt quidem leges et canones, sed mihi credite, quia nunc erit his opus: Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit. (Verg. Aen. VI, 37.) Siquidem non tam devotionem excitant, quam curiositatem. Nonne recolitis, quia in angustia populi, ut scriptum est: Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes et ministri, dicentes: Parce, Domine, parce populo tuo [Ioel II]. Exercitabar, inquit Propheta, et scopebam spiritum meum, in die tribulationis Deum exquirens manibus [Psal. LXXVI]. Ut doceat quia spirituale exercitium et mundatrix discussio conscientiae avertit flagellum, et impetrat misericordiam Dei. |
| 8 | Quis a lectione legum, aut etiam canonum compunctus surgit? Plus dico: scholaris exercitatio interdum scientiam auget ad tumorem, sed devotionem aut raro aut nunquam inflammat. Mallem vos Psalmos ruminare, et beati Gregorii morales libros revolvere, quam scholastico more philosophari. Expedit conferre de moribus cum aliquo spirituali, cuius exemplo accendamini, quam inspicere et discutere litigiosos articulos saecularium litterarum. |
| 9 | Novit Deus, qua mente, qua devotione ista proponam. Vos accipietis ut placet. Si autem ista feceritis, vobis erit adiutor Deus, ut timeri non oporteat quid machinetur homo. Ipse novit quod in nullo mortali nobis, ut opinor, sperandum est in praesenti angustia. Audivi tamen quod rex Franciae pro vobis sollicitaverit dominum papam, et Pontiniacensibus gratias egerit. |
| 10 | Audivi quod scripseritis archiepiscopo Remensi, ut res vestras per Flandriam conduci faceret nomine suo, quasi suae futurae erant. Quod si verum est, miror plurimum. Praeterea dicitur, quod frater Hugo de Sancto Benedicto redierit ab Anglia, et quidam alii, legatione regis nostri fungentes ad dominum papam et regem Francorum, sed quid attulerint, scire desidero. |
| 11 | Dicitur etiam quod terraemotus nuper fuerit in Anglia circa Cantuariam, et Londoniam, et Wintoniam, sed mihi de veritate non constat. Item, dicitur quod episcopi, in quorum episcopatibus ecclesiae vestrae sunt, in eis modo iurisdictionem exercent, eo quod clerici vestri attoniti nunc mutire non audent. Sed miror si verum est, nisi quia facile crediderim eos libenter velle irrepere quocunque modo, ut quandoque dicere possint se possedisse. |
| 12 | Nam, ut audio, Sefridus Cicestrensis vacante Cantuariensi Ecclesia sic occupavit ecclesias illas, de quibus nunc contendit successor eius. Et licet incredibile sit quod hoc faciant, mihi tamen bonum videtur, ut vobis prospiciatis apud dominum papam, impetratis litteris eius patentibus, ne Cantuariensi Ecclesiae in posterum noceat, quidquid tempestate hac adversus eam fuerit usurpatum. |
| 13 | Sed quae geruntur in Anglia, saepius auditis et certius. Ideo precor ut de statu vestro et curiae, et an abbas, quem dominus papa in Angliam transmisit, redierit adhuc, me per intorem praesentium certioretis. Praeterea nolite oblivisci verbum Lugdunense, unde sollicitastis dominum Henricum Pisanum. |
| 14 | Valete, et reducite ad memoriam, quam impiger ad obsequium Dei fuerit decessor vester ea ipsa die qua obiit. Valeant omnes vestri. Salutat vos abbas meus, et episcopus Catalaunensis, cum quo locutus sum, ut unum de clericis vestris recipiat, qui libens acquiescit, id duntaxat petens, ut aliquem probum hominem mittatis. |
| 15 | Recipiet tamen quemcunque miseritis. Vos autem sicubi transmiseritis aliquem, instruite eum, ut modeste se habeat, quia homines huius regni modesti sunt. |