monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXVI.AD HUGONEM ABBATEM S. AMANDI. <<<     >>> EPISTULA CXXXVIII.AD THOMAM CANTUARIENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXVII.AD MILONEM EPISCOPUM MORINORUM.

1 Domino Morinensi.
2 Tentatio fidem probat, et affectio mentis ex operibus fidelissime innotescit, et quidem cum tota Cantuariensis, imo Anglorum Ecclesia fidem vestram experta sit, et probatam iure aequissimo praedicet charitatem, eo quod Patris nostri et domini primus omnium naufragium excepistis, et paterne recepistis exsules suos, et eis non modo exposuistis, sed et communicastis bona vestra ad libitum suum supra vires vestras; sed tamen infra animum libertate nobili generosum.
3 Ego tamen ad gratiarum actionem spiritualius teneor, quem in magistro Ricardo cognato meo spiritualiter recepistis, et amplae miserationis impendistis solatium, et quia tantae humanitati ut deceret respondere non possum, desidero ut quod eis fecistis et facitis, vobis retribuatur a Domino, qui potens est, et mensuram bonam, et coagulatam et supereffluentem reddat, et superfundat in benefacientium sinus.
4 Ego autem totum id quod possum, obsequio vestro libens devoveo, acturus Deo gratias, si misericorditer dederit, ut possim vobis officiosus esse in aliquo.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik