Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXVI.AD HUGONEM ABBATEM S. AMANDI.
| 1 | Amicorum fidem articulus necessitatis examinat, et qua quisque moveatur ad alium affectione convincit. Nobis autem, qui iampridem totum animum devovimus obsequio vestro, devotumque, Domino auctore, inviolabiliter conservamus, gravis et onerosa incumbit necessitas, quam vestra gratia, de qua plurimum confidimus, speramus, et petimus sublevari. |
| 2 | Nam quod fortasse mirabimini, addicti sumus exsilio, et in eo iugi sollicitamur et torquemur angustia. Si quidem clericus quidam nobis longe semper amicissimus, cuius omnia tam prospera, quam adversa a multis retro temporibus nostra sunt, litterarum eruditione et morum honestate, tanto cunctis probatior, quanto notior, ab Anglia exsulat apud nos, et nos domi nostrae exsulamus cum illo. |
| 3 | Sustinet enim indignationem regis Angliae, non suo quidem merito, ut de nostra et ipsius loquamur conscientia, sed quia domino suo Cantuariensi archiepiscopo, ut oportuit, servivit. Is est magister Ioannes de Saresberia, bonum testimonium habens in partibus cismarinis et transmarinis. Ut ergo a nobis ipsis tam proprii quam futuri exsilii amoveatis angustias, dilectioni vestrae attentius supplicamus, ut eum interventu comitis Flandrensis et vestro, reconcilietis regi Anglorum, et sicut videritis expedire, ei litteras regis patentes perquiratis, quibus secure redeat, et suis in pace fruatur bonis. |
| 4 | Sciatisque pro certo quia nos in nulla re magis poteritis promereri, nec est quod dissimuletis, quia constat pluribus, potestatem vobis esse collatam, si voluntas adfuerit. |