| 2 | Gratias ago paternitati vestrae, quae me in oblatae consolationis gratia dignata est praevenire: et quidem tanto me vestra benignitas ad obsequium suum amplius animavit, quanto liberalitas vestra non modo ex relatione amici vestri abbatis Sancti Remigii, verum ipsa operis exhibitione fidelius innotescit. Esset autem laudabile apud homines, et magni meriti apud Deum, in ulnis misericordiae venientem excipere peregrinum; sed longe gloriosius et procul dubio remunerabilius est exsulem, imo pro Domino, et libertate Ecclesiae exsulantem ad bonorum participium invitare. |
| 3 | Quid ergo ad haec respondebo domino meo? Sed profecto charitati vestrae respondebit Altissimus, qui non modo opera manuum, sed uberi retributione in electis suis bonam remunerat voluntatem. Is, serenissime Pater, is super vos aperiet oculos misericordiae suae, quia vos in me apertos oculos habuistis. Ego vero, quam cito potero expediri, veniam ad vos gaudens, si mihi unquam divinitus collatum fuerit ut vestrae valeam obsequi voluntati. |