Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIV.AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
| 1 | Venerabili Patri et domino charissimo THOMAE, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suus IOANNES Saresberiensis, salutem et felices ad vota successus. |
| 2 | Ex quo partes attigi Cismarinas, visus sum mihi sensisse lenioris aurae temperiem, et de tumescentibus procellis tempestatum cum gaudio miratus sum rerum ubique copiam, quietemque et laetitiam populorum. Egredientem vero de navi servientes comitis Gisnensis ex mandato eius, procurante Ernulpho nepote ipsius, honorifice susceperunt, et mihi et meis domum et terram comitis pro vestra reverentia exponentes, liberum ab omni consuetudinis onere perduxerunt fere usque ad sanctum Audomarum. |
| 3 | Quo cum venissem, procurante quodam Marsilio monacho, qui apud Chilleham et Trulegam morari consuevit, in domo S. Bertini honestissime receptus sum. Et patenter intellexi, quod ecclesia illa ad honorem Cantuariensis Ecclesiae et vestrum exposita est. Et si placet, tam comiti quam monachis, oblata vobis opportunitate, gratias referatis. |
| 4 | Exinde cum venissem Atrebatum, comitem Philippum apud Exclusam castrum, a quo tyrannus Yprensis tam longa obsidione exclusus est, esse audivi. Illuc itaque divertens, Domino misericorditer iter meum in omnibus prosperante, non longe a strata publica obvium habui quem quaerebam. Ut enim more divitum, quos oblectat hoc nugandi genus, in avibus coeli luderet, fluvios, stagna, paludes, et scaturigines fontium peragrans circuibat. |
| 5 | Gavisus est se invenisse hominem, a quo fideliter audiret Angliae statum, et ego magis, quia eum mihi Deus obtulerat; ita ut sine multo viae dispendio mandatum vestrum exsequerer. De rege et proceribus multa percunctatus est, sed ego temperavi responsum, ut me nec de mendacio conscientia reprehendat, nec temeritatem meam in his, quae ad regem spectant, quisquam possit arguere. |
| 6 | Vestras vero angustias audiens vobis compassus est, auxiliumque promittit. Naves etenim procurabit, si hoc necessitas vestra exegerit, et ipse ante, ut oportet, praemoneatur. Si vero ad hoc vos tempestas impulerit, praemittite ante aut Philippum emptorem vestrum, qui et comitis auctoritate utatur, et cum nautis et vectoribus, prout expedierit, contrahat. Sic a comite recedens, die sequenti Noviomum veni. |
| 7 | Et nescio quo praepetis et inquietae famae praeconio calamitas Anglorum, ecclesiarumque vexatio, quocunque veniebam, fuerat divulgata ut ibi multa audirem gesta in conventu Londoniensi et Wintoniensi, quae in Anglia nunquam audieram. Et quidem pleraque, ut fit, maiora et peiora veris referebantur. Ego autem haec omnia, quae per ora populi volitabant, studiosissime dissimulabam: sed nec simulanti prospera plene credebatur, nec adversa dissimulanti. Quodque miremini, comes Suessionensis ea die, qua Noviomi eram, omnes articulos Londoniensis, nescio conciliabuli aut disciliabuli dicam, decano ita seriatim exposuit, ac si interfuisset omnibus praesens, non modo his quae in palatio gesta sunt, sed quae secretissime ab his vel ab illis dicta sunt in conclavi. Nec facile crediderim, quin ibi sive de suis sive de nostratibus cautos exploratores habuerint Galli. |
| 8 | Decanus autem Noviomensis, vir integerrimae fidei, concussionem vestram non sine multo dolore audierat: et se ad vos recipiendum praeparat, non modo sua omnia expositurus pro vobis, sed pro Cantuariensi Ecclesia, si oportuerit, se ipsum positurus. Decreverat autem transire ad curiam, sed quia de statu vestro incertus est et sollicitus, donec certioretur, domi exspectat. |
| 9 | Ibi a quibusdam pro certo accepi regem Francorum esse Lauduni, et prope eum dominum Remensem eius exspectare colloquium. Eos ergo adire proposui. Sed propter guerras, quas comes de Rocceio et alii quidam proceres adversus dominum Remensem exercebant, a proposito revocatus iter Parisios deflexi. Ubi cum viderem victualium copiam, laetitiam populi, reverentiam cleri, et totius ecclesiae maiestatem et gloriam, et varias occupationes philosophantium admirans velut illam scalam Iacob, cuius summitas coelum tangebat, eratque via ascendentium et descendentium angelorum, laetae peregrinationis urgente stimulo coactus sum profiteri, quod vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam [Gen. XXVIII]. Illud quoque poeticum ad mentem rediit: Felix exsilium, cui locus iste datur. |
| 10 | Evolutis autem paucis diebus in conducendo hospitio, et sarcinolis componendis, regem Francorum adii, eique ex ordine exposui causam vestram. Quid multa? Compatitur, promittit auxilium, et pro vobis domino papae se scripsisse asseruit, et iterum, si oportuerit, scripturum, et acturum quod poterit viva voce. Cum vero eum ex parte filiae suae, quam nuper sanam videram, quando a domino regina licentiam accepi, salutassem, respondit sibi gratissimum esse, si illa iam ab angelis accepta esset in paradiso. |
| 11 | Cui cum ego subiungerem, quia istud per misericordiam Dei quandoque veniet, sed ante multis gentibus laetitiam dabit, respondit rex: 'Hoc quidem Deo possibile est, sed longe verisimilius, quod multorum futura sit causa malorum. Sed absit ab illa quod paternus praesagit animus! Quia vix, inquit, spero ut ab ea possit aliquid boni esse. |
| 12 | ' Regem nostrum Franci timent pariter et oderunt, sed tamen quod ad illos, quieto et alto somno dormire potest. |
| 13 | Et quia Remensem adire non potui litteras meas ad abbatem S. Remigii amicissimum mihi direxi, ut in hac parte suppleat vices meas. Caeterum mihi videtur esse consilium, ut per aliquem monachum Boxleiae, aliumve nuntium fidelem litteras vestras cum aliquo munusculo transmittatis ad dominum Remensem, contrahatisque cum eo familiaritatem, quia ille, quisquis sit in persona, magnus est in regno Franciae, et in Ecclesia Romana multum potest, tum pro rege, tum pro eminentia ecclesiae suae. Ad Ecclesiam Romanam nondum ascendi, declinans, quantum possum, ne suspicio probabilis contra me concipi debeat. |
| 14 | Et hoc ipsum, sicut ex litteris domini Pictaviensis accepi, domino papae et curiae satis innotuit. Receptis autem litteris vestris, illico scripsi domino Henrico, et Willelmo Papiensi, et satis explanavi, in quantam perniciem Ecclesiae Romanae tendant haec, si processum habuerint, quae contra vos praesumuntur. Distuli autem illuc ire, quia de transitu abbatis Sancti Augustini, aut episcopi Lexoviensis nihil certum erat; et si ad curiam venerint, nobis per magistrum Henricum, qui ibi moratur, cito poterit innotescere. |
| 15 | Verum quid tibi tunc possimus, non clare video. Contra vos enim faciunt multa, pauca pro vobis. Venient enim magni viri, divites in effusione pecuniae, quam nunquam Roma contempsit : eruntque non modo sua, sed domini regis, quem curia in nullo audebit offendere, auctoritate freti. Ad haec muniti erunt privilegiis Ecclesiae Romanae, quae in huiusmodi causis nunquam cuicunque episcopo detulit aut raro. |
| 16 | Dominus papa in causa hac nobis semper est adversatus, et adhuc non cessat reprehendere, quod fecit pro nobis Cantuariensis Ecclesiae amator Adrianus cuius mater apud vos algore torquetur et inedia. Nos humiles, inopes, immuniti, nunquid poterimus verba dare Romanis? At illi pridem suum comicum audierunt, ut non emant spera pretio. |
| 17 | Sed scribitis, ut tandem, si alia via non patuerit, promittamus ducentas marcas. At certe pars adversa, antequam frustretur, trecentas dabit aut quadringentas, Nec, si muneribus certas, concedet Iolas. (Verg., Ecl. II, 55.) Et ego respondeo pro Romanis, quod pro amore domini regis, et reverentia nuntiorum mallent plus recipere, quam sperare minus. |
| 18 | Facit autem pro vobis, quod pro libertate Ecclesiae tribulamini, sed honestatem causae nostrae extenuantes excusatores regis, et aemuli vestri, hoc temeritati quam libertati magis ascribere conabuntur. Et ut eis citius credatur, ipsi domino papae, quia venas huius susurrii iam audiit auris mea [Iob. IV], dabunt spem veniendi in Angliam, dicentque regii filii dilatam coronationem, ut manu apostolica consecretur, et sciatis ad hoc promptos esse Romanos. |
| 19 | Iam enim quidam nobis insultant, dicentes dominum papam ad Cantuariensem Ecclesiam accessurum, ut moveat candelabrum vestrum, ibique aliquandiu sedeat. Nec tamen credo quod dominus papa istud adhuc conceperit. Nam, ut audio, multam eius pro constantia vestra habetis gratiam. Sed unum procul dubio scio, quia Lexoviensis, si venerit, nihil asserere verebitur. |
| 20 | Notus enim mihi est, et in talibus expertus sum eius fallacias. De abbate quis dubitat? Postmodo scripsit mihi episcopus Pictaviensis, quod adversus abbatem Sancti Augustini nihil potuerat impetrare, etsi plurimam dedisset operam. Ibimus tamen illuc, auctore Deo, quoniam ita praecipitis, et quid possimus, experiemur. Sed si frustra, nobis imputari non debet, quoniam, ut ait ethicus: Non est in medico semper relevetur ut aeger: Interdum docta plus valet arte malum. |
| 21 | (Ovid. De Pont. I, 3, 17.) |