Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIII.AD THOMAM PRAEPOSITUM CELLENSEM.
| 1 | THOMAE praeposito Cellensi. |
| 2 | Suscepimus olim mandatum felicis recordationis papae Eugenii, ut inter monachos de Croilanda, et Haldenum quemdam super ecclesia de Sutertona, et decimis quibusdam causam decideremus. Igitur idem mandatum exsequentes super praefato negotio, et diligenter cognoscentes, praefatam ecclesiam monachis adiudicavimus cum ablatorum plena restitutione, quae ad aestimationem XV marcarum fuit idoneorum testium sacramento probata. |
| 3 | Monachis ergo frequenter restitutionem exigentibus, et easdem decimas in praesentia domini Lincolniensis, tandem Haldenus ad nostram audientiam appellavit, cumque ambae partes ante nos consisterent, coepit Haldenus causam diu definitam super ecclesia Sutertona instaurare. Porro cum monachi in petitione sua perseverarent, XV marcas sibi adiudicatas cum quibusdam decimis exigentes, Haldenus, asserens se non debere super his respondere, ad audientiam sedis apostolicae appellavit, diem praefigens Dominicam qua cantabitur: Quasi modo geniti. |
| 4 | Hucusque epistulae quas Ioannes scripsit dum adhuc esset in Anglia; sequuntur epistulae quas scripsit post annum Domini 1164, cum in Francia una cum sancto Thoma exsularet. |