Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXII.AD ALEXANDRUM PAPAM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Ecclesiam de Wacheringeriis Ricardus de Ambly nomine monachorum quorumdam, de quorum iure esse dignoscitur, asserit se possidere: eam quidam Rad. apud Londoniensem episcopum a praefatis monachis petivit, Ricardo de Ambly nec praesente, neque citato. Verumtamen episcopus, sicut sui postmodum nobis nuntii monstraverunt, confessione adversariorum, et quibusdam motus instrumentis, iam dictam ecclesiam, volentibus ita forsan monachis, Rad. |
| 3 | adiudicavit, quamvis duo clerici Ricardi de Ambly adessent, quorum alter se gestorem negotiorum Ricardi asseverabat. Ambo vero publice protestabantur Ricardum absentem et non citatum minime debere condemnari: a sententia igitur domini Londoniensis ad nostram audientiam appellarunt. Die praefinito comparuerunt Ricardus et Rad. cum monachis sibi faventibus. |
| 4 | Cum ergo causa diu ventilaretur, protulit memoratus Rad. duo instrumenta quae apud nos fecimus detineri, quoniam alterum vitio manifestae turpitudinis praeditum est, alterum falsitatis arguitur. Nihilominus memoratus Rad. repetebat ecclesiam sibi adiudicatam. Porro quia prior monachorum aberat, qui de causa nos diligentius instruere poterat, quia etiam de instrumentorum veritate plenius cognoscere volebamus, causa in alium diem differenda videbatur. |
| 5 | Igitur saepedictus R. causam appellationis suspendi non debere allegans, ad apostolicae sedis audientiam appellavit, diem praefigens Dominicam, qua cantabitur: Laetare, Ierusalem. |