monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXX.AD ABBATISSAM. <<<     >>> EPISTULA CXXXII.AD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXXI.AD ALEXANDRUM PAPAM.

1 Domino papae ALEXANDRO.
2 Ut de his, quae a nobis ad maiestatis vestrae examen transeunt, possitis commodius iudicare, sanctitati vestrae gestorum series est fideliter intimanda. Apud nos inter Philippum de Dantehela, et Raginaldum de Ledescumba huiusmodi controversia vertebatur. Osmundus de Saresbr. nomine iam dicti Philippi, ecclesias de Renebera, et Lidescumba, et Falesleia possidebat.
3 Porro iam dictus Reginaldus ecclesias de Lidecumba et Falesleia praefati procuratoris nomine, Osmundi videlicet, possidebat, reddens ei annuam pensionem. Cum itaque memoratus Osmundus infirmitate gravatus se religioni regularium fratrum canonice contulisset, Philippum, qui possidebat, vocavit ut ei res suas resignaret. Rationibus ergo procuratoris expletis pacifice Philippus ingressus est in ecclesiam de Renteberia.
4 Transiens autem ad Lidecumb. et Falesleiam, a supradicto Raginaldo minime admissus est. Implorato autem ad vim propulsandam praesidio iudicis cum in possessionem inducendus videretur, Raginaldus, qui iam possessionem induerat, ad nostram audientiam appellavit. Die igitur complacita assistentibus partibus nostro conspectui, P. testibus, et instrumentis et chartis Sar.
5 episcopi, et monasterii Ambresberiensis sufficienter munitus, ecclesias de Lidecumba et Falesleia suas esse, et se eas per O. possedisse dicebat. Ad haec Raginaldus se eas diu tanquam suas quiete possedisse dicebat, sed minus instructum venisse, cum instrumentis et testibus abundaret unde ei circiter quorum [quatuor?] spatium mensium, quo causam suam procurare sufficeret, duximus indulgendum.
6 Quo fere elapso, saepedictus Raginaldus nobis apparuit dicens se curiam nostram habere suspectam, et testium et instrumentorum sibi ob hoc deesse copiam, quod ante dictus Philippus domesticus noster et cognatus esset, et eum ideo multis esse terribilem. Nos autem parati eramus compellere testes, si quos haberet, ut darent testimonium veritati, aut causam alii episcopo, de quo magis confiderent, delegarent, ne sibi nostra auctoritas in aliquo obesse videretur: ipse vero ob hoc nihilominus, ad vestram appellans audientiam, festum beati Andreae examinationi causae praescripsit.
7 Nos itaque vestro pro voto et debito deferentes honori, vobis causam transmittimus, id solum postulantes ut, servata utriusque iustitia, causam sic ab aliis decidi iubeatis, ut nobis omnis suspicionis occasio, et laboris necessitas subtrahatur.
Ioannes Saresberiensis HOME