monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204 > 175 > 124 > 171 > 109 > 306 > 164 > 323 > 172 > 158 > 108 > 224 > 208 > 304 > 215 > 136 > 159 > 267 > 157 > 140 > 221 > 290 > 129
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXVIII.AD WILLELMUM EPISC. NORW <<<     >>> EPISTULA CXXX.AD ABBATISSAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM.

1 Domino papae ALEXANDRO.
2 Habent a capite membra ut vigeant, et a sancta Romana Ecclesia, Domino auctore, salus est omnium Ecclesiarum. Unde necesse est omnes ad vos recurrere, incumbente necessitatis articulo, quem per se nequeunt expedire. Est autem apud nos causa difficilis inter venerabilem fratrem nostrum Michaelem Landavensem episcopum, et Robertum filium antecessoris sui, quam, nisi apostolica auctoritas interveniat, finem diebus nostris non credimus habituram.
3 Vexati sumus in ea diutius, sed temeritatem praefati Roberti nullo correctionis genere potuimus coercere, quin novissima eius, prout nobis referebantur, semper essent deteriora prioribus. Ut enim de corporis immunditia taceamus, incendia, rapinas, et varias figuras criminum eius ad nos plurimi perferebant. Quoties inter eum et adversarios suos multo studio multoque labore reformavimus pacem, toties ab eo pax scissa et reformata recessit: tandem excommunicatus ab episcopo suo vestram adiit maiestatem, sed an absolutionis vestrae meruerit gratiam ignoramus.
4 Apostolicas tamen litteras retulit, quibus venerabilis frater noster Wigornensis episcopus praecipiebatur illi, et quibusdam complicibus suis, de episcopo Landavensi, et Rad. archidiacono suo iustitiam exhibere. Deinde, paucis diebus elapsis, adversarii eius nobis vestrae beatitudinis apices attulerunt, praecipientes causam fine debito sine appellationis subterfugio terminari, non obstante rescripto quod Robertus a vestra mansuetudine per subreptionem obtinuit. Partibus itaque in nostra praesentia iuxta mandatum apostolicum convocatis, praedicti Roberti petitionibus adversarii eius crimina multa in modum exceptionis, opposuerunt, in quibus etiam conveniebant eum super crimine laesae maiestatis, dicentes eum commisisse falsum in litteris vestris quas proferebat.
5 Vobis quidem, et fratribus vestris qui aderant obstiti, dissimilitudinem, et litteras quas de industria fecisse visus est, omnino suspectas, et ideo, ut nobis visum est, ad celsitudinis vestrae examen remittendas. Ipse vero constanter se causam a vobis accepisse dicebat, et omnium quae continentur in litteris, Romanum pontificem laudabat auctorem.
6 Unde habito fratrum nostrorum consilio, accepta ab eo iuratoria cautione quod vestro stabit mandato, easdem vobis transmittimus per dilectum filium vestrum Rad. Landavensem archidiaconum, rogantes ut eum in iustis postulationibus suis audiatis, et miserias Landav. Ecclesiae, quas vobis exponet, oculis propitiationis vestrae respiciatis.
7 Praeterea nobis, si placet, rescribite, qua animadversione feriendi sunt corruptores litterarum vestrarum. Difficile enim est ad singula huiusmodi quae emergunt, maiestatis vestrae consilium exspectare.
Ioannes Saresberiensis HOME