monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243 > 155 > 314 > 128
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXVIIAD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXVIII.AD WILLELMUM EPISC. NORW [A. D. 1156.]

1 Episcopo Norwicensi.
2 Nuntios nostros a domino rege redeuntes sanos recepimus, promittentes in adventu regis, optatum petitionibus nostris effectum. In omnibus enim consilio domini archiepiscopi acquiescet, et honori, et utilitati Ecclesiae tota mentis intentione studiosius invigilabit. Verum interim scutagium remittere non potest, et a quibusdam exactionibus abstinere, quoniam fratris gratia male sarta nequidquam coiit, sed ob hoc perniciosissime scissa est, quod domino regi frater totam haereditatem paternam, nominatim terram, cuius ei possessionem vis maior abstulit, noluit abiurare, cum tamen et munitiones regi cedere, et obsides dare paratus esset, ut terram quam dono patris habuerat, recuperaret.
3 Profectus ergo ad regem Francorum, comitis Theobaldi fretus auxilio, Francos sollicitat in dispendia nostra, et iugulos eorum divitiis nostris, viribus, et potestati tentat opponere. Agit forte ut vel sic fortuna possit gravius promereri, quomodo regem et gentem Francorum, favente iustitia, det in manibus nostris. Implebimus in eo mensuram Patrum nostrorum, si tamen eorum sorte voluerimus esse contenti.
4 Sed profecto maius est quod nobis restituto Vernone fortuna promittit. Speratum colloquium nobis subtraxerunt Franci consilio comitis Theobaldi. Dominus rex ab Andegavis et Pictavia rediens ad nos transmittet qui summam rerum gerant, et absentes ipsius damna commissa sibi iuris administratione compensent.
Ioannes Saresberiensis HOME