Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXVIIAD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Licet in ore nuntiorum nostrorum, quibus merito honestatis et fidei fidem haberi oportet, posuerimus verba nostra, litterarum tamen indicio paternitati vestrae significare curavimus, qualiter in praesentia nostra processum sit in causa monachorum Sancti Bertini super ecclesia de Chilleham. Nobilis vir Hugo de Dovera a nobis ex mandato vestro commonitus, ut praefatam ecclesiam cum ablatorum integritate restitueret monachis, qui se ab eo violenter spoliatos esse conquerebantur: respondit eis nullo iure restitutionem competere, cum destitui non potuerint qui nunquam fuerant instituti. |
| 3 | Detentionem si quidem rerum iam dictae ecclesiae, ex qua niti videbantur, non suo, sed nomine alieno habuisse dicebat, cuiusdam scilicet Odonis, quem nos ipsi scimus memoratam ecclesiam possedisse; sed quod ei renuntiaverit, aut eam alii cesserit penitus ignoramus. Certum quoque habemus archidiaconum nostrum, qui nunc est Eboracensis archiepiscopus, appellatione interposita prohibuisse, ne monachi rebus illius ecclesiae se immiscerent. |
| 4 | Verumtamen, quia dies mali erant, et famosus ille tyrannus, et ecclesiae nostrae gravissimus persecutor Willelmus de Ypra, cui iam dictus Odo adhaerebat, nostris capitibus imminebat, necesse habuimus dissimulare, quando patrimonio Willelmi contempta appellatione monachi res Odonis, qui sibi prospiciebat in posterum, nomine eius contrectare coeperunt. Praeterea etiam si constaret monachos suo nomine possedisse, petitionem eorum submovebat, dicens eos possessioni et liti renuntiasse, quando eis fructus ecclesiae asportare permisit, offerens se hoc sufficientissime probaturum. |
| 5 | Cum ergo miles instaret, ut monachi suam fundarent intentionem, aut exceptionis eius admitteretur probatio, monachi declinantes conflictum se citra cognitionem causae restitui postulabant. Ad haec miles vestram maiestatem non praecepisse, ut illi instituerentur, sed restituerentur, et ex verbo restitutionis, aliis quae in sacro rescripto vestro continebantur, causae cognitionem nobis plenissime demandari: et quia religionem vestram, ut dicebat, falsa suggestione circumvenerant, ii in probatione procedere nolebant, se omnia ad consultationem vestram dixit relaturum, et vobis tanquam Patri et domino in omnibus pariturum. |
| 6 | Procedente vero tempore, antequam eius nuntius ad vos pervenisset, mandatum vestrum de coercendo milite iterastis. Nos itaque mandatis vestris debitam reverentiam et obedientiam exhibentes, licet miles se iustitiae semper offerret, et econtra monachi eventum iudicii fugerent, ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis, etiam cum periculo nostro sequestravimus, eam retinentes in manu nostra, donec vobis et rei veritas, et nobis voluntas vestra plenius innotescat. |
| 7 | Si vero chartam nomine nostro conceptam illi protulerint, eam, ut imperfectum nostrum fateamur, a nobis vi et metu supradicti tyranni sciatis extortam. Hoc quoque et vestram non lateat maiestatem, quod devotus vester Ioannes thesaurarius Eboracensis, quem monachi, saepe nominatam ecclesiam per manum laicam asserunt occupasse, nunquam ad eam manum extendit, aut causae eius se aliquo modo immiscuit, nisi quod fideliter astitit veteri amico, quem sine dedecore, et amicorum enormi damno non poterat in necessitate deserere. |
| 8 | Supplicamus ergo dignationi vestrae quatenus ea moderatione quod placebit super hoc praecipiatis, ut monachi, si quid iuris habent, id ita consequantur, ne nos indignationem domini regis, et persecutionem omnium procerum, qui scandalizati sunt in hoc verbo, incurramus, precamur ut fidelem vestrum, dilectum filium vestrum Ioannem thesaurarium Eboracensem, cui vitiosa monachorum suggestione aliquatenus laetitiam excussistis, debitae consolationis beneficio exhilaretis. |