Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXVI.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Iuxta sanctitatis vestrae mandatum, nobilem virum Hugonem de Dovera diligenter commonuimus, ut monachis Sancti Bertini ecclesiam de Chilleham, quam ad ius monasterii sui, ut dicebant, pertinentem, sibi violenter, et absque iudicio querebantur ablatam, restitueret. Ille autem se mandatis apostolicis et iuri promisit devotissime per omnia pariturum: verum falsitatem precum, quas vobis monachi porrexerant, in multis arguebat. |
| 3 | Primo quidem iam dictam ecclesiam ad ius monasterii non pertinere asseruit, quam nunquam ipsius, vel alicuius praedecessorum suorum assensu habuerant, praesertim cum, non assentiente, nedum reluctante fundatore, status ecclesiae mutari non possit, aut subiici servituti. Deinde monachos nunquam suo nomine possedisse dicebat, sed cuiusdam Odonis, quem famosissimus ille tyrannus et ecclesiae nostrae gravissimus persecutor, Willelmus de Ypra, exhaeredato domino fundi, utcunque in possessionem admitti impetraverat. |
| 4 | Fraude vero collusionis intervenientis, ut eis praefatam ecclesiam cederent, monachos praefato Odoni certos redditus assignasse, et hoc etiam publice notum esse asserebat, et ita mediante Simonia detentionem ecclesiae qualemcunque habuisse, venerabili fratre nostro Rogero Eboracensi qui nunc est, tunc Cantuariensi archidiacono. Hoc ipsum apostolica auctoritate inhibente, postremo abbatem et monachos Sancti Bertini, qui adfuerant, cum supradictus tyrannus a regno Angliae exterminaretur, liti et detentioni quam habuerant, in perpetuum renuntiasse dicebat, ut fructus supradictae ecclesiae, permittente Domino, liceret asportare. |
| 5 | Haec quidem omnia promisit se sufficientissime probaturum. Praeterea se ad maiestatem vestram, ut ibi fraudem et malitiam monachorum detegeret, iam nuntios destinasse dicebat: nihilominus in nostra audientia suam paratus innocentiam et iustitiam demonstrare. Cum ergo de veritate precum, ut oportebat, cognoscere volentes, monachis praefigeremus diem, ipsi se non subituros causam, nisi citra cognitionem restituerentur, responderunt. |
| 6 | Nos ergo in praeiudicium rei, et subversionem iuris procedere nolentes, mandatum exspectamus, vobis in omnibus, et per omnia parituri. |