Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXV.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Cum omnes fideles sanctae Romanae Ecclesiae praesidio gaudeant, ad sinum misericordiae eius fiducialius in necessitate confugiunt, quorum desideriis iustitia suffragatur, qui sanctae conversationis incitamento virtutes promovent proximorum. Tales esse fratres qui apud Theochesberiam Domino devotissime famulantur, publico praeconantis famae testimonio didicimus. |
| 3 | Pro eis ergo tam sinceras quam securas preces vestrae porrigimus maiestati, quanta possumus devotione supplicantes, ut eorum iusta desideria compleatis, ut exitu negotiorum facili et felici exhilarati, utriusque vitae successus vobis praecordialius studeant ab Altissimo promereri. Inter caetera miles quidam ecclesiam, quam XL annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre sub praetextu advocationis quam adversus Ecclesiam Dei laici apud nos perniciosissime vindicant. Trahuntur ob hoc ad sedem apostolicam, ac si possent inde iniuriarum reportare molestiam, ubi iura nascuntur. |
| 4 | Sed, auctore Domino, sanctorum decessorum vestrorum vestigiis inhaerendo, ita unius temeritatem retundetis, ut eius exemplo alii instructi ad similia nequaquam audeant aspirare. |