Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXIII.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Ad hoc excellentiam vestram capiti omnium Ecclesiarum dispositio divina praefecit, ut, exterminatis vitiis de domo Domini, virtus iucundum capiat incrementum et ut imperfectum totius humanitatis, vestrae maiestatis suppleat consummata perfectio. Causa quae vertitur inter dilectos fratres nostros Rad. |
| 3 | Dunelmensem et monachos Cantuariensis Ecclesiae, appellationis auxilio nuper ad examen apostolicum a nostris manibus evolavit; ea est huiusmodi. Memoratus Rad. redditus LXX librarum, quos in ecclesia Dovurensi habuerat, officio nostro sibi restitui postulabat, aut aliorum reddituum aequam recompensationem sibi reponderari; dicens eos ad hoc teneri ex iuramento, quod Auricus Camerarius nomine ex mandato conventus praestitit, quando Rad. cessit ut in ecclesiam Dovurae monachi ingrederentur. Hoc quoque se legitimis testibus promisit probaturum. |
| 4 | Prior vero et monachi hanc eius petitionem inanem esse dicebant, eo quod sibi semper praedicta pactione in assignato redditu fuerit satisfactum; adiicientes se paratos esse ad calculi rationem accedere, ut suppleant pro arbitrio boni viri, si quid ei ulterius competierit. Ad haec Rad. se citra audientiam vestram minime super haec fitigaturum respondit, invitans priorem et monachos super praestito iuramento ad vestrum examen, et priorem specialiter, et Hug. |
| 5 | fratrem eius super contemptu vestro, eo quod in parochia illius protectionis vestrae praesidio gaudentes, me invito contra iuris reverentiam capellam construxerint, praefixit itaque terminum Dominicam in Ramis palmarum. |